PL 157, col. 44

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

nec justitiae nec misericordiae fuisse consilium veraciter
agnoscitur, sed Satanae incitamentum, eos
subtraxisse morti, quae diu deesse non potest mortalibus,
qui cum utilitate totius Ecclesiae vitae statim
sociari potuissent aeternae. O quam venerabilis, et
quam pretiosa esset in conspectu Domini mors,
imo vita illorum, quibus si pati pro fide datum fuisset
desuper, vel in terra permissum, sancta Ecclesia
haeretica pravitate superata, suo sponso, qui pro
ea mortuus est et resurrexit, usque in finem saeculi
fideles filios procreasset, nec frangi, nec flecti deinceps
fides catholica potuisset! Si objicitur, quod inviti
forsitan paterentur, et idcirco eorum passio
crederetur infructuosa, quod spontanea minime videretur;
et iterum
[(AUG. ep. 61 ad Dulcitium)]
:
Poena martyrem non facit, sed causa,
causa utique
idonea et multum idonea erat, quia causa fidei, qua
melior non poterat inveniri. Pro hac etiam, si aliter
non possent, contra suam voluntatem mori debuissent;
quia nec sic martyrii palma fraudari potuissent.
Innocentes etenim sancti, qui nec voce nec
voluntate martyrium quaesiisse leguntur, quoniam
pro Domino pertulerunt, corona martyrii non privantur.
Hos sancta Ecclesia non solum martyres
esse, verum etiam martyrum flores confitetur. Unde
firmiter credendum est et nullatenus dubitandum
quod supplicium mortis pro fide Christi homini collatum,
etiam si pro carnis 15 infirmitate noluerit,
et tamen non negaverit, martyris vindicat nomen et

praemium. Si autem adeo fuissent degeneres filii,
quod a porta paradisi, cui non Teutonici regis impietate,
sed qui bene malis uti consuevit, Domini
pietate jam propinquaverant, retro pedem dare negando
voluissent: constantia patris et ratio spiritui
propitiare potius debuerat quam carni, eosque in
fide sancta exhortatione firmare: si necessitas incumberet,
primus pro veritate succumbere; et sicut
B. Sixtus beatum Laurentium ad vitam praevenit
aeternam, ita et ipse eos praevenire, ne illorum imperfectione
universalis Ecclesia chartam fidei castitatis
ac libertatis perderet, quam Salvator ore suo
dictatam et sigillatam in cruce manibus propriis
Christianis omnibus tradidit in pignus et tenorem
dilectionis. Et, quoniam culpa haec inexcusabilis

nullatenus dubitatur, et excusando augeri potest,
non minui; relicto errore scienter commisso sine
dilatione corrigatur, ne mater nostra spiritualis,
quae quasi novissimum spiritum trahit, omnino moriatur;
fide, castitate ac libertate vivit, ac viget
Ecclesia: quae si non habet, languet et separatur a
vita. Nam fide fundatur, ornatur castitate, libertate
tegitur. Sed, cum laicam investituram, quae secundum
traditiones sanctorum Patrum haeresis comprobatur,
non contradicit, sed praecipit; cum corrumpitur
ipsa muneribus, cum saeculari potestati
subjicitur, fides, castitas et libertas ei simul aufertur;
et quae vitam non habet, nec immerito 16
mortua creditur. Hujus mortis auctorem vel novissimum
Ecclesiae membrum credere, etiam si pastor

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.