PL 157, col. 54
Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
esset a furibus, non dimidiam vestem, ut sanctus
Martinus, sed grisiam pelliciam atque varias
pelles obtuli Patri meo, quem nimia charitate semper
dilexi et diligo. Valeat 28 dominus et Pater
meus, et vigeat; et omnis ejus inimicus aut convertatur,
aut pereat.
EPISTOLA XIII.
Dulcissimo Patri et domino universali papae Calixto,
frater Goffridus, quod patri filius, quod domino
servus.
Clericus, quem ad vos misi, charissime Pater,
octo diebus ante Pentecosten ad me rediit: qui ex
parte bonitatis vestrae mihi nuntiavit ut cum comite
Vindocinensi, qui iturus est Jerusalem, venirem
Romam, B. Priscae recepturus ecclesiam.
Unde dulcissimae paternitati vestrae quantas possum
refero grates et gratias. Praesentium etenim bonorum
exhibitio est quaedam certitudo futurorum. Veniam
itaque, Deo auxiliante, cum comite illo, sicut
praecepistis, et ante, si potero; et quot et quantos
labores et timores, nostrarumque rerum distractiones,
dilectissimum Patrem et dominum videre desiderans,
anno praeterito passus sum in ejus praesentia
non tacebo. Confido, imo fiducialiter credo quod
humilis servus et fidelis filius adhuc de bono domino
valde laetabitur, de cujus benignitate etiam inimici
quod desiderant, assequuntur. Nunc utique venissem;
sed societatem invenire non potui securam,
et mortiferos Italiae calores timebam. Bajulare quidem
crucem Christus jubet, non quaerere sepulturam.
Et quoniam B. Priscae ecclesiam non bene paratam
satis agnovi, ad vos, dulcissime 29 Pater,
fratrem hunc praemittere dignum duxi, qui ibi nobis
praeparet, ubi aliquantulum honeste possimus conversari.
Veritatem, Pater optime, non verborum
relationem attendite. Aemulantur nos multi, sed non
Dei aemulatione; nullus tamen veraciter dicet aemulorum,
quod a mari usque ad mare monasterium
melius ordinatum sit quam nostrum. Quod nostro
tempore per Dei gratiam amplius crevit, quam prius
devotio fundatorum ei contulerit. Nunquam tamen
ecclesiam, vel quamlibet possessionem ecclesiasticam