PL 157, col. 541
Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
multa et gravis sententia. Et si sub uno totam velimus
concludere rationem judicio, multaque sub
uno comprehendere titulo, cum singula elucidare
debeamus, omnibus indiscrete commistis, obscuritatem
inferimus. Unde si bonum tibi videtur, singulis
rationis sententiis singulos ascribamus titulos,
ut, unoquoque alterna sermonis ratione discusso, ad
alium ordinatim accedamus, ut sic operi nostro
congruum terminum imponamus.
PETRUS.
Quod a te bene dictum est perficiatur, et
quod digne consulis compleatur. Singulis itaque sententiis
titulis suis appositis, de quo prius volueris
quaere, quoniam paratus sum respondere.
TITULUS PRIMUS. Ostendit quod Judaei verba prophetarum carnaliter intelligunt, et ea falso exponunt.
MOYSES.
Primum sic instituamus titulum, qui
contineat rationes, quibus in nos et in nostros inveheris
doctores, quod Deo scilicet corpus et formam
ascribimus, et ejus naturae talia adnotamus, quae
rationis veritas abhorret. Hanc igitur rem diligenter
discutiamus, donec ad ejus indaginem ratione et
argumento perveniamus.
PETRUS.
Dictum collaudo.
MOYSES.
In primis itaque mihi volo ostendas, ubi
doctores nostri Deum corpus et formam habere
dixerunt, et quomodo super hac re locuti fuerunt.
PETRUS.
Si nosse cupis ubi scriptum sit, in prima
parte vestrae doctrinae, cujus vocabulum est benedictiones.
Si igitur vis scire quomodo dixerunt Deum
habere caput et brachia, et in caesarie pixidem gestare
ligatam corrigia, ipsiusque corrigiae nodum a
postera capitis parte sub cerebro firmatum, intra
pixidem vero quatuor esse cartulas, Judaeorum laudes
continentes, in summo autem sinistri brachii
gestare aliam pixidem, simili modo corrigia ligatam,
chartamque ibi esse continentem omnes laudes quae
in praedictis quatuor scriptae dicuntur. Concedis haec
omnia in eo quem dixi loco hoc modo scripta haberi?
MOYSES.
Negare quod est evidens nequeo.
PETRUS.
Quam super hac re, quaeso, habent auctoritatem?
MOYSES.
De pixide quam gestat in caesarie, et de
nodo corrigiae, auctoritatem sibi attrahunt, ab eo
loco ubi Dominus ait ad Moysen: Videbis posteriora
mea, facies enim mea non videbitur [(Exod. XXXIII)]
.
Tunc enim Moyses nodum corrigiae vidit. Nodum
autem ipsum alicujus pixidis esse necessarium est.
De ea autem quam gestat in brachio auctoritatem,
profertur ab Isaia dicente: Juravit Dominus in
dextra sua, et in brachio fortitudinis suae [(Isa. LXII)]
.
Per brachium enim fortitudinis vult intelligi sinistram,
in qua illa pixidis virtus continetur.
PETRUS.
Ad memoriam me reduxisti. Reminiscor
enim me jam hunc perlegisse locum, sed auctoritas
haec nullum tibi confert patrocinium. Cum enim lex
perhibeat Deum Moysi dixisse: Posteriora mea videbis,
et quoniam Deum mentiri non posse constat,