PL 157, col. 542

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

ita postea factum, licet Scriptura tacente, non dubitemus,
nusquam tamen lex meminit quod Moyses
in ejus posterioribus aliquid viderit. Qualiter igitur
eum corrigiae nodum, quod sine risu vix dici potest
vidisse dicitis? Item, cum per posteriora non solum
cervix, sed etiam quaelibet corporis pars convenientius
intelligi possit, hoc quod vos cervicem eum vidisse
asseritis, non ratione vel legis auctoritate, sed
sola probatis voluntate.
MOYSES.
Nostri doctores per posteriora cervicem
debere intelligi dicunt.
PETRUS.
Secundum vestrae stultae explanationis
seriem, quae et Scripturae et rationis juvamine caret,
progredi libet. Nam ut Deum cervicem, quod sapienti
nefas et videtur, et est, habere concedam,

potuit tamen fieri ut Moyses nihil in eo praeter cervicem
viderit. Aut si quid aliud vidisse fingamus,
potuit videre pileum sive corrigiae nodum, illius
scilicet coronae quam vos dicitis angelum, nomine
Mitraton, singulis diebus capiti Dei imponere.
MOYSES.
Doctores utique nostri, illud quod vidit
corrigiae nodum contendunt fuisse: ideoque Deum
Moysi cervicem astruunt ostendisse, ut illum videret
nodum corrigiae.
PETRUS.
Ita esse ut asseris ad tui destructionem
concedamus. Nam ut Moysen illum coronae nodum
vidisse mentiamur, cum ejus faciem nullatenus viderit,
unde Deum pixidem in anteriori capitis parte
gestare probavit?

MOYSES.
Quomodo Moyses nodatam corrigiam vidit,
pixidem quae illa ligaretur, in capite Dei fuisse
doctores intellexerunt.
PETRUS.
Non omnino sanus est hic intellectus, ut
Deum aliquid gestare dicamus; potuit tamen illa
corrigia ligari cymbalum, aut tintinnabulum aliquod,
aut gemma quaevis pretiosa, aut aliquid hujusmodi.
Verumtamen ut omnia tibi fatuitatis tollam responsa,
hoc ut vis et dicis esse concedam. Sed hoc concesso,
unde, quaeso, Moyses intelligere chartas potuit intus
contineri, nedum scisse eum dicas quid in eis scriptum
haberetur? Sed et quod super haec omnia admiratione
dignissimum est, quod in illa charta, ut
creditis, nihil aliud scriptum est, nisi versus quos
Moyses longe post moriens Israeliticum populum,

docendo, ex semetipso eum laudans edidit, et post
multa annorum curricula, Salomon Deum adorans
composuit de eorum laude; nulla est ratio quare
in Dei capite scriptum esse debeat credi.
MOYSES.
Quod oculis carneis Moyses non vidit, ex
sancti Spiritus revelatione cognovit. De chartarum
autem scripturis nulla, fateor, est mihi ratio.
PETRUS.
Gloria Deo. Jam paulisper stultitiae cares
responso. Item si concedamus Moysen horum quaedam
vidisse, quaedam sancto revelante Spiritu cognovisse,
cum nec ipse Moyses usquam scriptum
reliquerit, nec ullus post eum propheta prodidit,
unde vestris doctoribus tam secretae rei arcanum
patuit?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.