PL 157, col. 546
Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
civitatibus, prout una distat ab alia in longitudine.
MOYSES.
Cuncta patenter intelligo.
PETRUS.
Nec illa coeli particula, quae hodie in
ortu solis quovis terrarum loco in oriente apparet,
est eadem quae cras eadem hora eodem terrae loco
in eodem apparebit.
MOYSES.
Et hoc lucide patet.
PETRUS.
Haec graduum in coelo variatio contingit
quotidie sicut ipse sol per eosdem gradus variatur
assidue.
MOYSES.
Quod ratio ostendit negare non valeo.
PETRUS.
Quandoquidem ita esse, ut diximus necessaria
constat ratione, et in totius terrae spatio
non sunt loca orientis et occidentis aequalia, nec
horae ortus et occasus eaedem. Unde necessario sequitur
stellas quae quibusdam occidunt, aliis eadem
hora oriri, nec in tota coeli sphaera certus est orientis
et occidentis locus, sed quotidie variatur per
varios gradus, multo minus credi debet orientis et
occidentis mutationem coelestibus accidere creaturis,
quibus nulla unquam intervenit obscuritas, sed sempiterna
indeficientis luminis irradiat claritas, sicut
David propheta dicit: Quia tenebrae non obscurabuntur
a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae
ejus ita et lumen ejus [(Psal. XXXVIII)]
; et Daniel: Ipse,
inquit, revelat profunda et abscondita, et novit
in tenebris constituta, et lux cum eo semper erit [(Dan.
II)]
. Cum etiam nulla in coelo ascensus, vel descensus
possit esse localis mutatio, apertissime igitur cuivis
patet, quod in coelo nec oriens sit, nec occidens.
Quo probato, fatuitas evidens est dicentium, quod
Dei locus occidens est ubi stellae supplicant Deo.
MOYSES.
Licet manifestis refragari nequeam rationibus,
volo tamen mihi, si placet, ostendi quomodo
probari possint, vel cognosci longitudines
distantium ab invicem civitatum, ut melius cognoscamus
diversitates horarum eodem tempore super
easdem apparentium.
PETRUS.
Constituamus ergo solem in primo Arietis
puncto, et incipiat fieri eclipsis solis apud Aren civitatem,
primo puncto septimae diei horae erit utique
eadem hora primus Cancri gradus in ipsius Aren
oriente. Quod si tunc nosse desideras quota hora
fieri incipiat eadem eclipsis, apud aliam quam praediximus
civitatem, si diligenter inspicias, primo
quintae horae puncto invenies eam ibidem fieri incipere,
eodemque momento apparebit primum Geminorum
punctum in illius civitatis oriente, unde indubitanter
patet triginta longitudinis gradus inter
utramque esse civitatem. Et hoc quidem modo ab
astrologis invenitur quanta inter duas civitates habeatur
longitudo.
MOYSES.
Magnae caecitatis velamen de pectore meo
educens, veritatis lucernam clarissime infudisti,
quare digna a Deo compensetur retributio tibi. Sed
quoniam superius dixisse te memini Aren civitatem
in medio coeli hemisphaerio sitam, ita ut aequaliter
ab omnibus partibus distet, et in primo septem climatum