PL 157, col. 547

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

esse positam, volo ut hujus situs descriptionem
lucidissime ostendens, ita me facias intelligere,
ut videar mihi in eadem urbe consistere. Cum enim
dicas Aren in medio terrae positam, significare videris
ipsius terrae superficiem esse planam, ex ratione
vero orientis et occidentis praemissa significaveras
terram rotunditatem habere sphaericam.
Omne autem rotundum principio caret ac fine, sed
ubicunque principium quaeris vel terminum, ibidem
procul dubio invenies et medium.
PETRUS.
Considera igitur Aren in tali loco sphaerae
terrestris esse, ut et ab aquilonali et ab australi
aequaliter polo distet utroque, et per medium ejus
quotidie transeant duo prima puncta Arietis et
Librae. Habebit igitur ad utrumque polum, nonaginta

gradus, eritque ita Aren in prima parte primi climatis,
quantum ad longitudinem.
MOYSES.
Ex verbis tuis colligitur quod tota pars
terrae habitabilis in una tantum parte consistat. Volo
itaque nosse quaenam sit illa.
PETRUS.
A medio terrae ad partem septentrionis.
MOYSES.
Geometrica figura hoc mihi monstrari
visibiliter cupio quoniam de hac re diversas gentes
ex librorum scriptis diversa sensisse non dubito.
Quinque etiam zonarum partitione dividunt terram,
quarum mediam solis calore perustam, et ideo inhabitabilem
dicunt, duas quoque extremas a sole remotissimas
prae frigoris immensitate similiter inhabitabiles
probant, duas autem medias illius calore et

illarum frigore temperatas, solas habitabiles perhibent
esse.
PETRUS.
Opinio ista visus obstat effectui. Visu
enim probamus Aren in medio terrae sitam, et initium
Arietis et Librae super eam recta progredi
linea, aeremque ibi temperatissimum esse, adeo ut
veris, aestatis, autumni, et hiemis, semper ibi fere
tempus sit aequale, ibi aromaticae species pulchri
coloris et melliflui nascuntur saporis. Corpora quoque
hominum non macilenta ibi sunt nimis aut pinguia,
sed mediocris succi discretione decora. Temporis
quoque temperies hominum corpora sibi
consona reddit, et pecora, quia ineffabili pollent sapientia
et naturali justitia. Quomodo igitur quisquam

dicere praesumat locum super quem sol recta
praeterit linea inhabitabilem esse? Potius totum
terrae habitabile spatium existit continuum a praedicto
loco usque ad septentrionalem globum, quod
antiqui in septem diviserunt partes, quas septem
climata vocaverunt, secundum numerum septem
planetarum. Primum ex illis est in media linea,
ubi Aren civitas est condita, septimum autem septentrionalis
orbis tenet extremum, reliqua vero
medium continent spacium. Nullus est inhabitabilis
locus, nisi ubi vel multarum arenarum siccitas cum
aqua modica, vel montium asperitas aratri non patitur
onera. Haec omnia autem oculis subjecta figura
demonstrat:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.