PL 157, col. 552
Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
alia quae enumerare longum est miracula fecit. Non
ergo dicere potestis quod antiquis diebus potens non
fuerit. Si autem eum potentem quidem fuisse, ut
aequum est, concedatis, sed aliorum interventu accidentium,
eum impotentem factum dicatis, post
quorum abscessum eum posse suum recuperaturum
credatis, alterum horum necesse est fateamini; illa
accidentia aut ex eo et in eo fuisse; ut infirmitas
accidens homini, donec convalescat, ab effectu cohibet
voluntatis; aut ei ab alio esse illata, ut captivitas
cuilibet a rege illata suae voluntatis eum potestate
privat, donec libertate succedente recedat.
Quod si ex eo et in eo fuisse dicatis, Deum ergo
corpus habere dicitis, quod contrariorum susceptibile
sit, quod de Deo sentire non convenit. Si vero
ei ab alio illata dicitis, illum qui intulit Deo potentiorem
esse ostenditis, quod non minus est inconveniens.
Si autem vos ipsos vestrae esse captivitatis
causam dicatis, quasi melius modo in captivitate
quam olim in libertate vos habeatis cuivis patet
esse mendacium, quia nunquam captivitas libertati
est comparabilis. Si vero non hac intentione vestram
libertatem remoramini, sed eo volente vos liberare,
vos per pertinaciam ejus voluntati obsistitis, scilicet
ut quia ille vos in captivitatem conjecit, vos econtrario
plus quam ipse velit in ipsa captivitate perduretis,
deberet utique vestrae satisfacere voluntati, et
non seipsum assidue tanto moerore deprimere, aut
vos ei parcere deceret nec tantum facere contristari.
Sed hoc stare nullatenus potest, cum eum quotidie
ut vos de captivitate eripiat oretis. Oro itaque
te, Moyses, ut tantae circuitionis ambages a pectore
meo excludas.
MOYSES.
Nihil horum quae tu enumerasti nostram
impedit captivitatem, sed Deum semper et omnipotentem
fuisse et esse fatemur, nec nos captivitatem
evadere velle negamus, sed Deum captivitati nostrae
certum terminum praefixisse, et donec illud quod
constituit, juravit et firmavit tempus adveniat, nos
nullo modo liberari posse dicimus.
PETRUS.
In hoc verbo inscitiam Deo ascribitis
cum eum tale statuisse dicatis atque jurasse, quod
postea eum jurasse et firmasse poeniteat, cujus rei
signum est quod tot modis jugiter pro vobis affligitur,
quod si praescisset, non antea statuisset. Insipiens
ergo secundum vos fuit. Quod cum apud vos
constet, indulgere utique ei debetis, nec precibus
eum inquietare assiduis, quanto enim frequentius
oratis, tanto magis ejus dolorem innovatis, et quo
magis ab oratione cessando eum non inquietaveritis,
tanto magis eum consolari permittetis. Sed dic precor,
o Moyses, dic, inquam, debet quisquam hujusmodi
credere doctoribus, et fidem eorum accommodare
tractatibus?
MOYSES.
Cum ipsi dicta sua prophetarum confirment
auctoritate, quare tam graviter in eos inveheris,
et in prophetas nihil dicis? An nescis
prophetas dixisse Deum caput, oculos, nares, manus,
brachia et universa corporis lineamenta habere?