PL 157, col. 553

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

Ipsi etiam dixerunt singulis diebus irasci, et ut
leonem rugire, et multa alia quae illorum probantur
auctoritate.
PETRUS.
Obscura sunt prophetarum dicta, nec
omnibus satis aperta. Ob hoc etiam cum in prophetis
talia invenimus quae secundum litteram accipientes
a rationis tramite exorbitemus, ea allegorice
interpretamur, ut ad rectitudinis semitam reducamus.
Necessitas enim cogit nos sic agere, eo quod
aliter non potest litterae ratio stare. Vestri autem
doctores non cognoverunt, ut oportuit, Deum, ideo
dicta prophetarum superficie tenus exponentes in
eum erraverunt. Ergo ego propter hoc et propter
multa hujus similia dixi me superius dicta prophetarum,
prout sanus exigit sensus, intelligere.

MOYSES.
Nunc mihi volo locum ostendi quem necesse
sit nos allegorice intelligere, eo quod ad litteram
expositus non possit stare, ut quod dicis
verum pateat esse.
PETRUS.
Quod quaeris ostendam. Moyses enim ad
Pharaonem: Locusta, inquit, operiet oculum omnis
terrae [(Exod. X)]
. Nunquid enim terra oculum habet?
Item, idem de filiis Core: Aperiens, inquit, terra os
suum, devoravit illos [(Num. XVI)]
. Nunquid autem
terra os habet? Item, in libro Judicum ait Gaal ad
Zebul: Ecce populus de umbilico terrae descendit [(Judic. IX)]
.
Sed nunquid terra umbilicum habet?
Iterum Isaias dicit: De ala terrae laudes audivimus [(Isa. XXIV)]
.
Nunquid terra alam habet? David quoque

ait: Exsultabunt campi et omnia quae in eis sunt [(Psal. XCV)]
.
Item idem: Flumina plaudent manibus,
montes exsultabunt [(Psal. XCVII)]
. Nunquid autem
campi gaudere, flumina manus habere, vel montes
possunt exsultare? Salomon quoque ait: Aves coeli
portabunt verbum tuum, et qui habet pennas annuntiabit
sententiam [(Eccle. X)]
. Nunquid vel avis verbum
dicere, vel habens pennas aliquid potest nuntiare?
Habacuc quoque propheta ait: Lapis de pariete
clamabit, et lignum quod inter juncturas aedificiorum
est respondebit [(Habac. II)]
. Num vel lapis clamare,
vel lignum potest respondere?
MOYSES.
Verum quidem quod dicis fateor esse, in
plerisque locis sensum allegoricum necessarium
esse, tamen quod de corporeis Dei lineamentis

dixerunt prophetae, si secundum litteram exponatur,
nescio quare absurdum dixeris esse.
PETRUS.
Corporea accidentia quae Deo ascribitis,
non nisi corporeae substantiae et rei imaginariae congruunt.
Deum autem hujusmodi esse, indecens est
credere. Non igitur convenit quae de Deo tanquam
corporeo dicta sunt ad litteram solam exponere. Si
enim quis hoc sentiat, et Scripturae pariter et rationi
contrarius exstat.
MOYSES.
Volo ostendas quare quis ita accipiens sit
Scripturae contrarius.
PETRUS.
Quoniam Deum imaginem aut similitudinem
ullam habere dicamus, multis prophetarum
auctoritatibus contraimus. Moyses enim dicit filiis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.