PL 157, col. 564

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

totam, nunquid omnia uno eodemque temporis
ictu liquefient? Non utique, sed prius cera, postea
pix, dehinc stannum, deinceps plumbum, post aes, ad
ultimum ferrum liquefiet. Imputas igitur hoc ignis
virtuti, quod alia aliis citius liquefiant, an eorum
variae ascribis debilitati?
MOYSES.
Virtutem ignis eamdem esse erga omnia
nemo dubitat, sed eorum quae molliora sunt citius,
quae vero duriora tardius liquefiunt.
PETRUS.
Eodem modo in creaturis mundi non alia
de causa tot dierum transivit mora, nisi quia quaedam
earum tardiores fuere in suscipienda forma.
MOYSES.
Dubitationis errore sublato jam veritatis
lumen aspicio.
PETRUS.
Aperta satis et firma cuilibet est haec

oratio, quam et argumentorum et rationis undique
fulcit probatio. Sed vestri doctores, dum in quibusdam
pertinaciter nobis obsistere conantur, ipsi etiam
sibi contrarii inveniuntur.
MOYSES.
Mihi velim, si placet, ostendi quisnam
error iste sit
PETRUS.
Dicunt enim quod Deus, cum firmamentum
constituit, perficere penitus nolens cujusdam
magni foraminis spatium in septentrionali parte imperfectum
reliquit. Quod ob hoc videlicet eum fecisse
asseverant, ut si quis aliquando exsurgens et ei
aequalem se faciens Deum esse se diceret, ipse Deus
illius spatii perfectionem ei opponeret dicens: « Si
Deus es ut ego, locum illum claude si potes, quem

apertum reliqui ego. » Hoc autem quam patens mendacium
sit, nullius oculi aciem latet. Septentrionalis
etenim poli axem altissimum semper super nos, nec
unquam occultari conspicimus, ipsumque totum integrum
perfectumque videmus. Perpendis igitur
quam manifestus sit error iste?
MOYSES.
Perpendo quidem, et hunc sermonem omni
rationis vigore destitutum cognosco.
PETRUS.
Nonne adhuc mendacium quod de Core
clavibus confinxerunt, multo inhonestius et absurdius
est?
MOYSES.
Quo pacto tibi mentiri videntur?
PETRUS.
Dixerunt ut ipsemet nosti, quoniam Core,
dum eremum cum Moyse et filiis Israel praeteriret,
trecentos habebat camelos onustos, nihil aliud ferentes

nisi solas claves thesauri ejusdem, quae claves de
vaccarum corrigiis factae erant omnes, ut levius ferri
possent. Computemus ergo si placet, o Moyses, et
utrum hoc stare possit videamus. Demus ad minus
librae sex claves, et quod quisque camelus ad minus
sexcentas tulerit libras, eruntque claves quas unus
camelus ferebat, tria millia sexcentae. Fient itaque
claves CCC camelorum, MLXXX millia. Sed cum quaeque
clavis ad minus unius sit arcae, quot sunt claves,
totidem procul dubio erunt et arcae. Dentur
itaque cuique camelo ad minus duae arcae, et erunt
cameli arcas ferentes quingenta et quadraginta millia.
Sed et secundum consuetudinem divitum quibus
major cura de custodiendis divitiis est, oportuit ad
minus duos camelos unum habere custodem, qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.