PL 157, col. 671

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne · Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

MOYSES.
Multum certe tibi dedit Deus sapientiae,
et te plurima illustravit ratione, quod in te Scripturae
intelligentia tanta sit, ut te superare nequeam,
imo quod contradicam non habeam.
PETRUS.
Hoc procul dubio donum sancti Spiritus
baptismi gratia contulit, quae corda nostra ita illuminat,
ne falsi aliquid credere praesumamus. Quod

Dixit Petrus Anfunsus, servus Christi Jhesu,
compositor hujus libri: Gratias ago Deo qui primus
est sine principio, a quo omnium bonorum est
principium, finis sine fine, totius boni complementum,
sapiens qui sapientiam praebet homini et rationem,
qui nos sua aspiravit sapientia, et suae rationis
ammirabili illustravit claritate, et multiformi sancti
Spiritus sui ditavit gratia, quia igitur me licet peccatorem
Deus multimoda vestire dignatus est sapientia,
ne lucerna michi credita sub modio tecta lateat.
Eodem Spiritu instigante, ad multorum utilitatem
hunc librum componere ammonitus sum, ipsum
obsecrans ut huic libelli mei principio bonum finem

adjungat, meque custodiat, ne quid in eo dicatur
quod suae displiceat voluntati; amen. Deus igitur in
hoc opusculo mihi sit in auxilium, qui me librum
hunc componere, et in Latinum transferre compulit.
Cum enim apud me saepius retractando humanae
causas creationis omnimodo scire laborarem, humanum
quidem ingenium inveni ex praeceptis Conditoris
ad hoc esse deputatum, ut quamdiu est in hoc
saeculo, in sanctae studeat exercitatione philosophiae
per quam de creatore suo meliorem et majorem habeat
notitiam, et moderata studeat vivere continentia,
et ab imminentibus sciat sibi praecavere adversitatibus,
eoque tramite gradiatur in saeculo, qui
eum ducat ad regnum coelorum. Quod si in praefatae

sanctae disciplinae notitia vixerit, hoc quidem pro quo
creatus est, complevit, debetque perfectus appellari.
Fragilem etiam hominis complexionem esse consideravi,
quae, ne taedium incurrat, paucis instruenda
est. Duritie quoque ejus recordatus ut facilius retineat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.