PL 157, col. 672

Dialogus (Petrus Alphonsus), J. P. Migne · Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

si tu quod credimus, ipse etiam crederes, et baptizari
te faceres, eamdem Spiritus sancti illuminationem
haberes, ut et quae vera sunt agnosceres, et
quae falsa respueres. Nunc autem, quoniam super te
pietatem habeo, Dei misericordiam imploro, ut Spiritus
sui plenitudine te illustret, et finem meliorem
quam principium tibi praestet. Amen.

quodammodo necessario mollienda et dulcificanda
est, quia et obliviosa est, multis indiget quae
oblitorum faciant recordari. Propterea libellum compegi,
partim ex proverbiis philosophorum, et suis
castigationibus Arabicis, et fabulis, et versibus,
partim ex animalium et volucrum similitudinibus.
Modum autem consideravi ne si plura necessariis
scripserim, scripta oneri potius sint lectori quam
subsidio et legentibus et audientibus desiderium et
occasio ediscendi. Scientes vero per ea quae hic continentur,
oblitorum reminiscantur. Huic libello nomen
injungens, et est ex re, id est CLERICALIS DISCIPLINA.
Reddit enim clericum disciplinatum. Vitandum

tamen decrevi pro possibilitate sensus mei, ne
quid in nostro tractatu inveniatur quod nostrae credulitati
sit contrarium, vel a nostra fide diversum.
Ad quod adjuvet me omnipotens Deus cui super nitor.
Amen.
Si quis tamen hoc opusculum humano et exteriori
oculo percurrerit, et quid in eo quod humana parum
cavit natura, viderit, subtiliori oculo iterum et iterum
relegere moneo, et demum et ipsi, et omnibus
catholicae fidei perfectis corrigendum appono: nihil
enim in humanis actionibus perfectum putat philosophus.
Enoch philosophus, qui lingua Arabica cognominatur
Edric, dixit filio suo: Timor Domini sit negotiatio

tua, et veniet tibi lucrum sine labore. Dixit
quidam philosophus: Qui timet Deum, omnia timent
eum; qui vero non timet Deum, ipse timet
omnia. Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, diligit
eum; qui timet Deum, obedit Deo. Dixit Arabs

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.