PL 157, col. 59
Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
Ostiensis episcopus, Stephanus, et
Raimbaldus atque multi postea magnae auctoritatis
viri a latere B. Petri in legationem missi, ad
has partes venerunt, et monasterium nostrum, et
libertatem ejus atque dignitatem dilexerunt, et illibatam
omnino servaverunt. Nos siquidem ad vos
venire, quem charissimum dominum et amicum credimus,
et vobis honorifice servire desideravimus,
et desideramus: et desiderium nostrum diligenter
compleretur, si necessitas corporis et quorumdam
perversitas hominum pateretur. Sunt etenim in itinere
quidam Ecclesiae nostrae inimici quorum injurias,
quia res B. Petri nobis commissas eis relinquere
nolumus, usque ad proprii corporis captionem
jam sumus experti: qui nunc etiam nobis
captionem solummodo non minantur, sed mortem:
Viziliacensis abbatis nobis obitum exprobrantes,
quem sine vindicta capite dicunt fuisse truncatum.
Unde discretioni vestrae humiliter supplicamus,
quatenus aut conductum nobis quaeratis, aut locum
significetis securum, ubi possimus vobis occurrere,
et quaedam ad utilitatem domini papae vestrae dilectioni
revelare.
37 EPISTOLA XIX.
Charissimo domino et praecordiali amico Girardo
honorabili Engolismensi episcopo, sanctae
Romanae sedis vicario, Goffridus ejusdem sedis
alodiarius et servus, dilectionem et dilectionis servitutem.
Pressuras, quas monasterium nostrum, alodium
B. Petri et ejus patrimonium patitur, vestrae sanctitati
notificare curavimus; et, ut eas vestras faciatis
compassionis affectu, vos humiliter rogare praesumimus.