PL 157, col. 61

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

sigillum, nunquam debuissent venisse. Illa
siquidem a te, ut arbitror, non fuerunt prius dicta;
sed undecunque processissent, ea non dubito invidiose
et malitiose fuisse inventa, et sicut verum est
quod falsam beatitudinem Northmannorum sequetur
vera miseria, ita verum est quod ista quae
contra me dicta sunt fuerunt falsa. Non sum ego
adeo perturbati cerebri, nec sanctarum inscius
Scripturarum, quod in eum, qui soli coelo innocentiam
debet, sine causa posuissem os meum, in patrem
videlicet spiritualem, quem brachiis filialis
dilectionis amplecti debeo, et pura veritate venerari,
a cujus sancta obedientia non potero vel mortuus 39
separari. Si quis de me aliter sentit, desipit;
nec dominum papam honorare satagit, sed publicare,

si quid minus vel nimium egit. Nam quicunque
contra puritatem meae mentis, paternae derogationis
se fecerit assertorem, veniat palam, et me
statim inveniet suae falsitatis veridicum correctorem.
EPISTOLA XXI.
Girardo glorioso Engolismensi episcopo, apostolicae
sedis legato, frater Goffridus Vindocinensis abbas,
et ejusdem sedis fidelis filius, boni operis fructum,
et purae dilectionis amplexum.
Quoniam sancta Romana Ecclesia non quidem
vestris meritis, sed gratia sola, humilitatem vestram
adeo sublimavit quod minimus digitus vester dorso
Patris vestri grossior videtur, sicut sublimia verba,
quae saepius multum gloriose profertis, testificantur,

tanto fidelius ei debetis obedire, dulci verbo multiplicare

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.