PL 157, col. 680

Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

facto exposceret. Qui donum tale expostulat ut se
janitorem suae civitatis per mensem faceret, et ab
omni gibboso denarium, de scabioso denarium, de
monoclero denarium, et de impetiginoso denarium,
et de hernioso denarium haberet, quod rex concessit
et sigillo roboravit. Qui, ministerio suscepto,
portae assedit et ministerium suum egit. Quadam die
gibbosus bene capatus cum baculo portam intravit; cui
versificator obvius denarium postulat, qui dare denegat.
Versificatore vim inferente, dum caputium levat
de capite, gibbosum deprehendit monoclerum esse,
duos ergo denarios postulat a quo prius unum expetiit.
Noluit dare, retentus est. Non habens auxilium fugere
voluit, sed per caputium retractus, capite nudato
apparuit scabiosus. Interrogat protinus tres

denarios. Videns gibbosus neque fuga, neque auxilio
se posse defendi, coepit vi resistere, defendensque
se nudatis brachiis apparuit habens impetiginem;
quartum vero denarium postulat. Cui defendenti
cappam abstulit, et cadente illo in terram, herniosum
comperit, quintum ergo denarium extorsit. Sic
contigit ut qui unum dare noluit, quinque invitus
dedit.
Dixit philosophus filio suo: Fili, vide ne transeas
per sedem gentis iniquae, transitus namque causa
fit status, status occasio sessionis, sessio causa
operis.
FABULA VI.
Dictum est duos clericos de civitate exisse vespere
ut expatriarentur. Venerunt ergo in locum ubi potatores

convenerant. Dixit alter socio suo: Divertamus
alia via, quia philosophus dicit non transeundum
per sedem gentis iniquae. Respondit socius: Transitus
non nocebit, si aliud non fuerit; et transeuntes
audierunt in domo cantilenam. Sustitit alter retentus
dulcedine cantus. Monuit socius ire, qui noluit. Recedente
socio remansit solus, illectusque cantu domum
intravit. Undique vocatus sedit, sedens cum
aliis potavit. Et ecce praeco exploratorem civitatis
fugientem sequens, post illum domum potantium intravit.
Invento exploratore in illa domo, ipse et omnes
capti sunt: Hic, inquit, hospitium hujus exploratoris
fuit, hinc exiit, huc rediit, omnes conscii et socii
fuistis hujus. Ducti sunt omnes ad patibulum, et

clericus inter illos magna voce praedicabat omnibus:
Quisquis iniquae gentis consortio fruitur, procul dubio
mortis immeritae poenas lucratur.
Fertur de duobus discipulis quod exeuntes de
quadam civitate venerunt in locum ubi vox cujusdam
feminae valde sonora audiebatur, verbaque cantus
bene composita erant, et cantus ipse musice constructus
valde delectabilis et amatorius insonuit.
Sustitit alter cantilena retentus; cui socius: Divertamus,
et diverterunt hinc, quia interdum volucris
decipitur cantu quo ad mortem producitur, et iterum
unus: Ista vox dulcior est illa quam ego et magister
meus jampridem audieramus. Et qualis erat, inquit
alter, et quomodo illam audistis? Evenit, dixit socius,
quod a civitate exieramus, et sic vox una

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.