PL 157, col. 686
Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
consurgens, venit ad ostium et apertum clausit, firmavit,
fenestram ascendit, stetitque ibi donec in
camisia uxorem suam revertentem vidit, quae domum
rediens ostium pulsavit. Vir mulierem suam
audiens et videns, ac si nesciret interrogavit quis
esset. At ipsa culpae veniam petens et numquam amplius
se hoc facturum promittens nihil profecit, sed
vir iratus ait quod eam non intrare permitteret, sed
esse suum suis parentibus ostenderet. At ipsa magis
et magis clamans dixit quod nisi ostium recluderet,
in puteum qui juxta domum erat saliret et ita vitam
finiret, sicque de morte sua amicis et propinquis rationem
redderet. Spretis minis dommus suae mulieris,
intrare non permisit. Mulier vero plena arte et
calliditate sumpsit lapidem quem projecit in puteum,
hac intentione ut vir suus audito sonitu lapidis in
puteum ruentis putaret sese in puteum cecidisse, et
hoc peracto mulier post puteum se abscondit. Vir
simplex atque insipiens, audito sonitu lapidis in
puteum ruentis, mox de domo egrediens, celeri
cursu ad puteum venit, putans verum esse quod
mulierem audisset cecidisse. Mulier vero videns
ostium domus apertum, et non oblita est suae artis,
intravit domum, firmatoque ostio ascendit fenestram.
Ille autem videns se esse deceptum, inquit:
O mulier fallax, plena arte dyaboli, permitte me intrare,
et quidquid mihi foris fecisti me condonaturum
tibi crede. At illa eum increpans introitumque
domus omnino et sacramento denegans ait: O seductor,
tuum esse atque tuum facinus parentibus
tuis ostendam, quia unaquaque nocte es sollicitus
ita furtim a me exire et meretrices adire; et ita egit.
Parentes vero haec audientes atque verum existimantes
increpaverunt eum, et ita mulier illa liberatae
arte sua flagitium quod meruerat in virum detrusit,
cui nihil profuit immo offuit mulierem custodisse.
Nam iste etiam accidit cumulus miseriae quod existimatione
plurimorum quod patiebatur meruisse
crederetur, unde quidem bonis quampluribus pulsus,
dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob uxoris
maliloquium, incestus tulit supplicium.
Discipulus: Nemo est qui ab ingenio mulieris
custodire se possit, nisi quem Deus custodierit, et
haec talis narratio ne ducam uxorem magna est
dehortatio. Magister: Non debes omnes mulieres
credere tales esse, quoniam magna bonitas atque
castitas in multis repperitur mulieribus, et scias in
bona muliere bonam societatem repperiri posse.
Bona mulier fidelis custos est et bona domus. Salomon
in fine libri Proverbiorum suorum viginti duos
versus de laude atque bonitate mulieris bonae composuit.
Discipulus ad haec: Bene me confortasti,
sed audisti tamen aliquam mulierem quae sui sensus
ingenium niteretur in bonum mittere? Magister:
Audivi. Discipulus: Refer mihi de illa, quia videtur
mihi res nova. Magister:
FABULA XIII.
Dictum fuit mihi quod quidam Hispanus perrexit