PL 157, col. 685
Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
praedictum et filiam meam amorem, numquam
in canem mutaretur filia. Cui ait mulier casta:
Obsecro ut consilium hujus rei utile dicas, ne propria
forma privata efficiar canicula. Anus: Libenter
pro Dei amore et remedio animae meae, et quia
misereor tui, hunc supradictum juvenem quaeram,
et si quo invenire potero, ad te reducam. Cui gratias
egit mulier, et sic anus artificiosa dictis fidem
praebuit. Quem promisit reduxit juvenem, et sic eos
adsociavit.
Discipulos magistro: Numquam audivi tam mirabile
quod et puto fieri arte dyaboli. Magister: Ne
dubites. Discipulus: Spero quod si quis tam sapiens
erit ut semper timeat se posse decipi arte mulieris,
forsitan ab illius ingenio se custodire valebit. Magister:
Audivi de quodam homine qui multum laboravit
ut suam custodiret, sed nihil profuit. Discipulus
magistro: Dic mihi quid fecit, ut melius sciam,
si quam duxero, illam custodire. Magister:
FABULA XII.
Quidam juvenis fuit qui totam intentionem suam
et totum sensum et adhuc totum tempus suum
misit ad hoc ut sciret omnimodam artem mulieris,
et hoc facto voluit ducere uxorem. Sed primitus
perrexit quaerere consilium et sapientiorem
illius regionis adiit hominem. Qualiter custodire
posset quam ducere volebat quaesivit uxorem.
Sapiens vero hoc audiens sibi dedit consilium
quod construeret domum altis parietibus lapideis,
poneretque intus mulierem, daretque sibi satis ad
comedendum et non superflua indumenta, faceretque
ita domum quod non esset in ea nisi solum ostium
solaque fenestra per quam videret, et tali altitudine
per quam nemo intrare posset vel exire. Juvenis
vero, audito consilio sapientis, sicuti ei jusserat
egit. Mane vero cum juvenis exibat de domo, ostium
firmabat et similiter quando intrabat. Quando autem
dormiebat, sub capite suo clavem abscondebat. Hoc
autem longo tempore egit. Quadam vero die dum
juvenis iret ad forum, mulier, ut erat solita facere,
ascendit fenestram et euntes et redeuntes intente
aspexit. Hac una die cum ad fenestram staret, vidit
quemdam juvenem formosum corpore atque facie,
quo viso statim illius amore succensa fuit, et ut supra
dictum est, custodita coepit cogitare quomodo et qua
arte posset loqui cum adamato juvene. At ipsa plena
ingenio ac dolositatis arte cogitavit quod claves domini
sui furaretur dum dormiret, et ita egit. Haec
vero assueta erat dominum suum unaquaque nocte
inebriare vino ut securius ad amicum suum posset
exire et suam voluntatem explere. Dominus vero
illius philosophicis jam edoctus monitis sine dolo
nullos esse muliebres actus, coepit cogitare quid sua
conjux strueret frequenti et cotidiana potatione,
quod ut sub occulto poneret se finxit ebrium esse.
Cujus rei mulier inscia de lecto nocte consurgens,
perrexit ad ostium domus, et aperto exivit ad amicum.
Vir autem suus in silentio noctis suaviter