PL 157, col. 684

Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

et qui sui corporis dolere gravatur. Neque regem
adeo dilexit fabulator sicut et tu me diligis. Voluit
enim fabulis suis eum aliquantum seducere, sed praelibata
mulierum ingenia pande. Magister.
FABULA XI.
Dictum est quod quidam nobilis progenie haberet
uxorem castam nimium et formosam. Contigit forte
quod orationis studio Romam vellet adire, sed alium
custodem uxoris suae nisi semetipsam noluit deputare,
illius castis moribus satis confisus et probitatis
honore. Uxor vero caste vivendo et in omnibus prudenter
agens remansit. Accidit tandem quod necessitate
compulsa a domo sua propria suam conventura
vicinam egrederetur, quae peracto negotio ad
propria remeavit. Quam juvenis aspectam ardenti

amore diligere coepit, et ad eam plurimos direxit
nuncios, cupiens ab illa quantum amabat amari.
Quibus contemptis eum penitus sprevit. Juvenis
cum se sic contemptum sentiret, dolens adeo efficitur
ut nimio infirmitatis onere gravaretur, saepius
tamen illuc ibat quo dominam egressam viderat,
desiderans eam convenire, sed nequaquam
valuit efficere. Cui prae dolore lacrimanti fit obvia
anus religionis habitu decorata quaerens quaenam
esset causa quae eum dolore compelleret; sed juvenis
quid in sua versabatur conscientia minime
detegere volebat. Ad quem anus: Quanto quis infirmitatem
suam medico revelare distulerit, tanto
graviori morbo attritus fuerit. Quo audito narravit
ex ordine quae acciderant et suum propalavit

secretum. Cui anus: De his quae jam dixisti Dei
auxilio remedium inveniam, et eo relicto ad propria
remeavit. Quae caniculam quam apud se habebat,
duobus diebus jejunare coegit. Die tertia panem
synapi confectum jejunanti largita est, quae dum
gustaret, pro amaritudine oculi ejus lacrimari coeperunt.
Deinceps anus illa ad pudicae domum foeminae
perrexit quam juvenis praedictus adamavit,
quae honorifice pro magnae religionis specie ab ea
suscepta est. Hanc autem sua sequebatur canicula.
Cumque vidisset mulier illa caniculam lacrimantem,
quaesivit quod haberet et quare lacrimaretur. Anus
ad hoc: Cara amica, ne quaeras quid sit, quia adeo
magnus dolor est quod nequeo dicere. Mulier magis
instabat ut diceret, cui anus: Haec quam conspicis

caniculam mea erat filia casta nimis et decora,
quam juvenis adamavit quidam; sed adeo casta
erat, ut eum omnino sperneret, et ejus amorem
respueret. Unde dolens adeo efficitur, ut magna
aegritudine stringeretur, pro qua culpa miserabiliter
haec supra dicta filia mea in caniculam mutata est.
His dictis prae nimio dolore erupit in lacrimas anus
illa. Ad haec foemina: Quid, cara domina, similis
peccati conscia, quid, inquam, factura sum? Me
etenim dilexit juvenis, sed amore castitatis eum
contempsi, et simili modo ei contigit. Cui anus:
Laudo tibi, cara amica, ut quam citius poteris hujus
miserearis et quod quaerit facias, ne et tu simili
modo in canem muteris. Si enim scirem inter juvenem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.