PL 157, col. 683
Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
tu es? Quo non respondente cum primum
obstupuisset, tunc magis extimuit. Respondit intus
vetula: Care gener, tace, ne aliquis te audiat. Ad
haec ille magis mirans: Quid hoc est, inquit, cara
domina? Tunc mulier? Bone fili, venerant huc tres
persequentes istum, et nos aperto ostio hunc cum
suo gladio intrare permisimus donec discederent
qui illum interficere volebant, qui tunc timens te
aliquem ex illis esse, stupefactus nihil tibi respondit.
Et ait: Bene habeas, domina, quae hoc modo hunc
liberasti a morte; et introiens advocavit amasium
uxoris suae et secum sedere fecit, sicque dulcibus
alloquiis delinitum circa noctem exire dimisit.
Discipulus: Miranda dixisti, sed nunc magis illarum
praesumptuosam miror audaciam. Volo tamen
ut adhuc mihi de earum ingeniis, si non fuerit grave,
dicas. Quantum enim magis dixeris, tantum majora
mereberis. Ad quod magister: Nonne tibi sufficiunt
ista? Tria tibi narravi, et tu nondum desinis instigare?
Discipulus: Tria dicendo nimium auges recitando
numerum, si pauca sonuerunt verba. Dic ergo
unum quod longa verbositate meas repleat aures,
et sic mihi sufficiet. Magister: Cave ne contingat
inter nos quod inter regem et suum accidit fabulatorem.
Discipulus: Quid, care magister, quid tandem
accidit?
FABULA X
Rex quidam suum habuit fabulatorem qui singulis
noctibus quinque sibi narrare fabulas consueverat.
Contigit tandem quod rex curis quibusdam sollicitus
minime posset dormire, pluresque solito quaesivit
audire fabulas. Ille autem tres super hoc narravit
fabulas, sed parvas. Quaesivit rex plures. Ille vero
nullatenus voluit, dixerat enim, sicut visum fuerat
sibi, multas. Ad haec rex: Plurimas jam narrasti,
sed brevissimas: vellem te aliquam rem narrare quae
multis producatur verbis, et sic te dormire permittam.
Concessit fabulator et sic incipit:
Erat quidam rusticus qui mille solidos habuit. Hic
autem proficiscens comparavit bis mille oves, singulas
sex denariis. Accidit eo redeunte quod magna
inundatio aquarum succresceret, qui cum neque per
pontem, neque per vadium transire posset, abiit sollicitus
quaerens quocum ovibus suis transvehi posset.
Invenit tandem exiguam naviculam, et necessitate
coactus duas oves imponens aquam transiit.
His dictis fabulator obdormivit. Rex siquidem illum
excitans ut fabulam quam inceperat finiret, commonuit.
Fabulator ad hoc: Fluctus ille magnus est,
navicula autem minima, et grex ovium innumerabilis,
permitte ergo supradictum rusticum suas
transferre oves, et quam incepi fabulam ad finem
perducam.
Fabulator etenim hoc modo regem longas audire
fabulas gestientem pacificavit. Quod si amplius me
praedictis etiam alia subtexere compuleris, jam dicti
praesidio exempli me deliberare conabor. Discipulus:
Dictum est in antiquis proverbiis quod non eadem
compunctione dolet qui pro muneribus lacrimatur,