PL 157, col. 682

Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

domine, ut oculum sanum medicinali arte
confirmem et carmine, ne ita eveniat de sano ut mihi
evenit jam de percusso, quia dampnum tuum commune
est nobis. Apponens os suum ad oculum sanum
tam diu fovit quousque a loco ubi erat absconditus
amicus, viro nesciente, discessit. Tandemque se
erigens: Modo, inquit, karissime vir, sis securus
ne similiter de hoc oculo eveniat qualiter de altero
evenit. Jam si placet, potes ad lectum descendere.
Tunc discipulus ait magistro: Bene me instruxisti,
et quod de illarum artibus retulisti desideranti animo
commendatur, nec quod inde scio pro divitiis Arabum
commutare volo, et si placet, progredere, et
quod transferre in altum publicae amministrationis
futurorum valeamus edissere. Faciam, inquit.
FABULA VIII.

Dictum est de quodam qui peregre proficiscens
commisit uxorem suam suae socrui. Uxor autem sua
alium quemdam adamavit, et matri hoc indicavit,
quae commota pro filia favit amori, et convocans
eumdem coepit cum illo et filia epulari. Epulantibus
illis supervenit maritus et ostium pulsavit. Et consurgens
mulier procum abscondit et ostium postea
domino aperuit. qui, postquam intravit, ut lectus
sibi pararetur praecepit, nam quiescere volebat et
lassus erat. Turbata mulier dubitavit quid faceret.
Quod videns mater: Ne festines, inquit, filia, lectum
parare donec monstremus lintheum marito tuo quod
fecimus. Et extrahens lintheum vetula, quantum
potuit unum cornu illius sustulit, et alterum filiae

sublevandum dedit, sicque lintheo extenso delusus
est maritus quousque qui latuerat egrederetur amicus.
Tunc ait filiae suae: Extende lintheum super lectum
mariti tui, quia manibus tuis et meis est compositum
et contextum. Cui maritus: Et tu, domina,
scis tale lintheum praeparare? Et illa: O fili, multa
hujusmodi praeparavi.
Ad haec discipulus: Mirabile quid audivi, sed vellem
amplius me instrueres, quia quanto plus ingenium
illarum attendo, tanto magis ad mei custodiam
exacuor. Respondit magister: Adhuc tibi dicam, et
sic tibi ad instructionem exempla nostra sufficient.
Discipulus: Ut placet.
FABULA IX.
Relatum est, inquit iterum, quod quidam proficiscens
commisit conjugem suam socrui suae servandam.
Uxor autem introduxit amatum juvenem. Quibus
epulantibus dominus veniens januam pulsavit.
Surrexit itaque uxor et dimisit maritum intrare; sed
mater cum amasio filiae remanens, quia locus ubi
absconderetur non erat, quid faceret prius dubitavit.
Sed dum filia suo aperiret ostium marito, arripuit
vetula nudum gladium et commisit amasio, jussitque
ut ante ostium in introitu mariti filiae suae stricto
gladio staret, et si aliquid ei mariturus loqueretur,
nihil responderet. Fecit ut jusserat, et aperto ostio,
ut illum maritus sic stare vidit substitit. Quis, inquit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.