PL 157, col. 689

Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne

et tutelae. Juvenis audita prece cum pretio diviti
concessit ut secundum posse suum eum juvaret.
Dives non oblitus suae fraudis nequissimae, adduxit
homines ut oleum emerent. Quibus adductis, terram
aperuerunt et quinque plenos tonellos et quinque
dimidios invenerunt. Perceptis talibus vocavit puerum
ita dicendo: Amice, causa tuae custodiae amisi
oleum; insuper quod tibi commisi fraudulenter abstulisti,
quapropter volo ut mihi mea restituas. His
dictis eum cepit et vellet nollet ad justitiam deduxit.
Justitia eum videns accusavit, sed juvenis quid contra
diceret nescivit, attamen inducias unius diei quaesivit,
quod justitia, quia justum erat, concessit. In
civitate autem illa morabatur quidam philosophus
qui cognominabatur Auxilium egentium, bonus homo

et religiosus. Juvenis audito bonitatis illius praeconio
perrexit ad eum, quaesivitque ab eo consilium
dicens: Si vera sunt quae de te mihi referentibus
multis dicta sunt more domestico, fer mihi auxilium,
etenim injuste accusor. Philosophus audita prece
juvenis interrogavit si juste vel injuste accusarent
eum. Juvenis vero quod injuste accusaretur firmavit
sacramento. Audita rei veritate philosophus pietate
commotus ait: Auxiliante Deo feram tibi auxilium;
sed sicut a justitia respectum usque in crastinam
diem accepisti, noli dimittere quin eas ad placitum,
ero tibi paratus succurrere tuae veritati atque eorum
nocere falsitati. Juvenis autem quod philosophus eum
jusserat egit. Mane autem facto, venit philosophus
ad justitiam, quem postquam vidit justitia ut sapientem

et philosophum vocavit, vocatumque juxta se
sedere fecit. Inde justitia vocavit accusantes et accusatum,
praecepitque quod suorum recordarentur
placitorum et ita fecerunt. Illis vero astantibus,
justitia ait philosopho quod causas audiret et inde
judicium faceret. Inde philosophus: Praecipe, justitia,
clarum oleum de quinque tonellis plenis mensurari,
et scias quantum sit tibi clari olei, et similiter
de quinque dimidiis, et scias quantum ibi clari
olei fuerit. Deinde spissum oleum de quinque plenis
tonellis sit mensuratum et scias quantum spissi olei
in eis sit, et similiter de quinque dimidiis facias
mensurari, et scias quantum spissi olei fuerit ibi;
et si tantum spissi olei inveneris in dimidiis tonellis

quantum in plenis, scias oleum fuisse furatum. Et si
in dimidiis tonellis inveneris talem partem spissitudinis
qualem oleum clarum ibi existens exigit quod
quidem et in plenis tonellis invenire poteris, scias
oleum non fuisse furatum. Justitia haec audiens confirmavit
judicium, factumque est ita, et hoc modo
juvenis evasit sensu philosophi. Finitis placitis juvenis
philosopho grates reddidit. Tunc philosophus
ait illi: Numquamne illud philosophi audisti? Non
emas domum antequam cognoscas vicinum. Ad hoc
juvenis: Primum habuimus domum antequam juxta
nos hospitaretur. Cui philosophus: Primum vendas
quam maneas juxta malum vicinum.
Discipulus: Tale judicium apparet esse philosophi,
et hoc est gratia Dei, Merito vocatus est hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.