PL 157, col. 690
Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
nomine Auxilium miserorum. Iterum discipulus: Etsi
jam audita mente sedeant, ad audiendum plura incitant.
Magister inquit: Libenter tibi dicam, et sic
inquit:
FABULA XV.
Dictum fuit de quodam divite in civitatem eunte
quod sacculum cum mille talentis deferret secum,
et insuper aureum serpentem oculos habentem jacinctinos
in sacculo eodem, quod totum simul amisit.
Quidam vero pauper iter faciens invenit, deditque
uxori suae, et quomodo invenisset retulit. Mulier
hoc audiens ait: Quod Deus dedit custodiamus. Alia
die per viam praeco ita clamando perrexit: Qui
talem censum invenit reddat, et absque aliquo peccato
centum talenta inde habeat. Haec audiens inventor
census, dixit uxori: Reddamus censum et
absque peccato centum talenta inde habeamus. Inde
mulier ait: Si Deus illum voluisset hunc censum
habere, non amisisset; quod Deus donavit custodiamus.
Inventor census ut redderetur elaboravit, at
ipsa omnino denegabat, et tamen vellet nollet mulier,
dominus reddidit et quod praeco promiserat expetiit.
Dives autem plenus nequitiae ait: Adhuc alium
serpentem mihi deesse sciatis. Hoc prava intentione
dicebat ut pauperi homini talenta non redderet promissa;
pauper vero se nihil amplius invenisse dicebat.
At homines civitatis illius diviti faventes pauperi
derogantes inexorabile contra fortunam pauperis
odium gerentes, illum ad justitiam provocaverunt.
Pauper autem, ut supra dictum est, se nihil amplius
invenisse dicebat. Sed dum sermo hujuscemodi
pauperum divitumque per ora discurreret ministris
referentibus tandem percussit ora regis. Quod simul
audivit divitem et pauperem et pecuniam sibi praesentari
praecepit. Adductis omnibus, philosophum
scilicet Auxilium miserorum cum aliis sapientibus
ad se vocavit, eisque accusatoris vocem et accusati
audire et enodare praecepit. Philosophus haec audiens,
commotus pietate pauperis ait: Auxiliante Deo te
liberare conabor. Ad hoc pauper: Scit Deus quia
reddidi quantum inveni. Inde philosophus ad regem:
Si rectum judicium inde vobis audire placuerit,
dicam. Rex haec audiens ut judicaret rogavit. Tunc
philosophus regi: Iste homo dives bonus est multum,
et non est credibile eum aliquid interrogare
quod non amisisset; ex alia parte credibile mihi
videtur quod iste pauper homo nihil amplius invenit
quam reddidit, quia malus homo si esset, non quod
reddidit redderet, imo totum celaret. Inde rex:
Quid autem inde judicas, philosophe? Philosophus:
Rex, sume censum, et da ex eo pauperi centum
talenta, et quod remanserit serva donec veniat qui
censum quaerat, quia non est hic cujus iste census
sit, et iste dives homo eat ad praeconem et faciat
interrogare sacellum cum duobus serpentibus. Regi
autem placuit hoc judicium, atque omnibus ibi circumstantibus.
Dives vero qui sacellum perdiderat,
hoc audiens inquit: Bone rex, dico tibi in veritate
censum istum fuisse meum, sed quia volebam pauperi