PL 157, col. 692
Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
Ad haec senex: Nunc magis tardati estis, et illis
relictis laeti subintravimus portas urbis. Tale est
proverbium quod audivi: Magis valet longa via quae
ad paradisum, quam brevis ad infernum.
Arabs castigavit filium. Fili, si fueris in via cum
aliquo socio, dilige eum sicut te ipsum, et ne mediteris
aliquem decipere ne et tu decipiaris veluti
duobus contigit burgensibus et rustico. Filius: Refer
mihi ut aliquid utilitatis inde accipiant posteri.
FABULA XVII.
Dictum fuit de burgensibus duobus et rustico
causa orationis Mech adeuntibus quod essent socii
victus donec venirent Mech, et tunc defecit illis cibus
ita quod non remansit eis quicquam nisi tantum
farinae qua solum panem et parvum facerent. Burgenses
vero hoc videntes dixerunt ad invicem: Parum
panis habemus et noster multum comedit socius,
quapropter oportet nos habere consilium quomodo
sibi partem panis auferre possimus, et quod
nobiscum debet soli comedamus. Deinde acceperunt
hujuscemodi quod facerent panem et coquerent, et
dum coqueretur dormirent, et quisquis eorum mirabiliora
somniando videret, solus panem comederet.
Haec artificiose dicebant quia simplicem rusticum
ad hujusmodi fictitia deputabant. Et fecerunt
panem quem coxerunt, demum jacuerunt ut dormirent.
At rusticus, percepta eorum astutia, dormientibus
sociis, traxit panem semicoctum, comedit et
iterum jacuit. Unus de burgensibus sicut somno
perterritus esset evigilavit sociumque vocavit, cui
alter de burgensibus ait: Quid habes? At ille inquit:
Mirabile somnium vidi, nam mihi visum fuit quod
duo angeli aperiebant portas coeli et me sumentes
ducebant ante Deum. Cui socius: Mirabile est hoc
somnium quod vidisti; at ego somniavi quod a duobus
angelis me ducentibus et terram findentibus in
infernum ducerer. Rusticus hoc totum audiebat et
se dormire fingebat; sed burgenses decepti decipere
volentes ut evigilarent rusticum vocaverunt. Rusticus
vero callide et ut territus esset respondit: Qui
sunt qui me vocant? At illi: Socii tui sumus. Et
rusticus: Redistis jam? At ipsi contra: Quo perreximus
unde redire debeamus? Ad hoc rusticus:
Nunc visum erat mihi quod duo angeli unum ex
vobis accipiebant et aperiebant portas coeli, ducebantque
illum ante Deum; deinde alium accipiebant
duo alii angeli, et aperta terra ducebant in infernum,
et his visis putavi neminem jam amplius rediturum,
et surrexi et panem comedi.
O fili! sic evenit eis qui socium decipere voluerunt,
quia suo ingenio decepti fuerunt. Tunc filius: Ita evenit
eis sicut in proverbio dictum est: Qui totum voluit,
totum perdidit. Haec est autem natura canis cui faverunt
illi quorum unus alii cibum auferre cupit, sed
si naturam cameli sequerentur, mitiorem naturam
imitarentur: nam talis est natura cameli, quando
insimul datur praebenda multis, nullus eorum comedet
donec omnes edant insimul; et si unus infirmatur