PL 157, col. 696
Disciplina clericalis (Petrus Alphonsus), J. P. Migne
recto tramite nollent incedere, quibus dixit: Lupi
vos comedant! Quod lupus audiens acquievit, Cum
dies declinaret et jam rusticus de aratro boves solvisset,
venit ad eum lupus dicens: Da mihi boves
quos promisisti. Ad haec arator: Si verbum dixi,
non sacramento firmavi. Et lupus contra: Habere
debeo quia concessisti. Dixerunt tandem quod irent
ad judicium. Quod dum facerent vulpi obviaverunt,
Quibus adeuntibus ait vulpes: Quo tenditis? Illi
quod factum fuerat narraverunt vulpi. Quibus dixit:
Pro nihilo alium quaeritis judicem, quoniam rectum
vobis faciam judicium; sed prius permittite loqui
consilio uni ex vobis et deinde alii, et si potero vos
concordare sine judicio, sententia celabitur; sin autem,
in commune detur. At ipsi concesserunt. Vulpis
primum locuta cum aratore ait: Da mihi unam
gallinam et uxori meae alteram, et habebis boves.
Arator concessit, et hoc facto cum lupo loquitur dicens:
Amice, audi: Meritis tuis procedentibus pro
te debet, si qua est facundia, laborare. Tantum locuta
sum cum rustico quod si boves illius dimiseris
omnino quietos, dabit tibi caseum ad magnitudinem
clypei factum. Hoc lupus concessit. Cui vulpes ait:
Concede aratorem boves suos ducere, et ego ducam
te ad locum ubi parantur illius casei, ut quem volueris
de multis eligere possis. Sed lupus astutae
vulpis deceptus verbis quietum abire permisit rusticum.
Vulpes vero vagando huc et illuc quantum potuit
lupum deviavit, quem veniente obscura nocte
ad altum puteum deduxit, cui super puteum stanti
formam lunae semiplenae in ima putei radiantis
ostendit et inquit: Hic est caseus quem tibi promisi,
descende si placet, et comede. Ad haec lupus: Descende
primitus, et si sola deferre non poteris, ut te
juvem faciam quod hortaris. Et hoc dicto viderunt
cordam pendentem in putueo in cujus caput erat
urceola ligata et in alio capite cordae altera urceola,
et pendebant tali ingenio quod una surgente altera
descendebat. Quod vulpes simul ac vidit quasi obsequens
precibus lupi urceolam intravit et ad fundum
venit. Lupus autem inde gavisus ait: Cur non
affers mihi caseum? Vulpes ait: Nequeo prae magnitudine;
sed intra aliam urceolam et veni sicut mihi
spopondisti. Lupo intrante aliam urceolam, ponderis
magnitudine ducta cito fundum petiit, altera surgente
cum vulpe quae erat levior. Vulpecula tacto
ore putei foras exiliit et in puteo lupum dimisit, et
ita quia pro futuro praesens dimisit, lupus merito
boves et caseum perdidit.
Arabs castigavit filium suum: Ne credas omni
consilio quod audies donec fuerit probatum in aliquo
an sit utile, ne contingat tibi sicut latroni contigit
qui consilio domini cujusdam domus credidit.
Ad haec filius: Quomodo, pater, evenit ei? Pater:
FABULA XXII.
Dictum est mihi quod quidam latro ad domum
cujusdam divitis perrexit intentione furandi. Ascendens
tectum ad fenestram per quam fumus exibat
et si aliquis intus vigilaret auscultavit. Quod ut dominus