PL 158, col. 1192

Epistolae (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

cujus certo et aeterno commodo dubia, vilia et transitoria
tua praeponis commoda? Aut qua ratione
potes ab eo exigere, ut ipse aeterna bona animae suae
postponat temporalibus bonis corporis tui; si tu bona
corporis tui praeponis bonis animae illius? Vide
ergo, charissima domina, vide, fortis et prudens mulier,
vide si hoc facis, quam non bene regas amorem
tuum, quam non recte diligas diligentem te virum
tuum. Quid si illum cogis ut desiderat consilium
animae suae pro voluntate tua; et tunc morte
tua vel illius occurrente; aut alio casu, sicut solet,
irruente, ille non prosit tibi, et tu noceas illi; atique si
noces animae illius, noces animae tuae. O quanto melius,
reverenda domina, quanto laudabilius ostenditis vos
diligere virum vestrum, si non solum permittitis, sed

etiam consulitis et juvatis, ut quod incoepit, Deo inspirante,
hoc conetur perficere, ipso adjuvante: si bonum
illius amando, vestrum facitis; si certissime
creditis; quia quanto fortius propter amorem Dei et
proximi, humanum auxilium dimittitis, tanto familiarius
et securius vos divinae protectioni committitis.
Confidat ergo in Deo prudens vestra fortitudo,
et fortis prudentia: et sicut, si mortuus esset vir
ille, absentiam ejus sufferretis nolendo, sine ullo
ejus et vestro proficuo; ita dum vivit, sponte illam
tolerate pro magno ejus et vestro praemio. Concedite
ut libere faciat quod desiderat, quatenus 357
cum illo participetis mercedem. Si enim Deus curam
gerit de viduis quae non propter illum sunt viduae:
multo charius illam fovebit quam pro suo amore videbit

sponte viduam. Quod si contigerit (quod forsitan
non erit) ut terrenum perdatis honorem, nolite
dolere, quia in coelo recipietis meliorem. Et certe
quod a melioribus et sapientioribus multum contemnitur,
non est multum dolendum, si perditur. Plus
aliquid vellem consulere, sed non audeo; orare tamen
non timeo. Omnipotens et misericors Deus ita
det tibi mundi contemptum, sicut dedit viro tuo; ut
in coelesti regno par sis viro tuo soror et Domina in
Deo dilecta.
EPISTOLA XLI. AD FALCONEM. De Roscelino, qui Lanfrancum et Anselmum secum sentire dicebat in Deo esse tres res, et vere dici posse tres deos.

Domino et amico charissimo, reverendo episcopo
Belvacensi FULCONI frater ANSELMUS dictus abbas
Becci, salutem.
Audio (quod tamen absque dubietate credere non
possum) quia Roscelinus clericus dicit in Deo tres
personas esse tres res ab invicem separatas, sicut
sunt tres angeli, ita tamen ut una sit voluntas et
potestas: aut Patrem et Spiritum sanctum esse incarnatum,
et tres deos vere posse dici si usus admitteret.
In qua sententia asserit venerabilis memoriae
archiepiscopum Lanfrancum fuisse, et me

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.