PL 158, col. 144

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

,
deinde secundum eos opusculum meum dijudicet.
Quod enim dixi summam Trinitatem posse
dici tres substantias, Graecos secutus sum, qui confitentur
tres substantias in una essentia, eadem
fide, qua nos tres personas in una substantia. Nam
hoc significant in Deo per substantiam, quod nos
per personam. Quaecunque autem ibi dixi, sub
persona secum sola cogitatione disputantis et investigantis
ea, quae prius non animadvertisset, prolata
sunt: sicut sciebam illos velle quorum petitioni
obsequi intendebam. Precor autem et obsecro vehementer,
si quis hoc opusculum voluerit transcribere,
ut hanc praefationem in capite libelli ante ipsa
capitula 4 studeat praeponere. Multum enim prodesse
puto ad intelligenda ea quae legerit ibi, si quis

prius, qua intentione, quove modo disputata sint,
cognoverit. Puto etiam quod si quis hanc ipsam praefationem
viderit prius, non temere judicabit, si quid
contra suam opinionem prolatum invenerit.
CAPUT PRIMUM. Quod sit quiddam optimum et maximum et summum omnium quae sunt.
CONSPECTUS CAPITIS.--Unam summam naturam existere,
sibi sufficientem, et a cujus omnipotenti bonitate
omnia alia sint, pluraque alia quae de Deo
credimus, sola ratio magna ex parte persuadere
potest. Modus autem investigandi summam naturam
promptissimus hic est. Non appetimus nisi
quae bona putamus: et plurima bona esse ratione
discernimus. Certissimum est autem quia quaecunque
dicuntur aliquid, ita ut ad invicem magis aut
minus aut aequaliter dicantur, per aliquid dicuntur

quod non aliud et aliud, sed idem intelligitur
in diversis quae in eo uno conveniunt. Ergo necesse
est ut omnia sint bona per aliquid quod
unum idem sit in diversis bonis. Ergo datur unum
quid per quod cuncta sunt bona, et in quo bona
diversa conveniunt. Quis autem dubitet illud ipsum,
per quod cuncta sunt bona, esse magnum bonum,
et esse bonum per seipsum? Ergo omnia alia bona
sunt per aliud; et ipsum solum est per seipsum.
At quod per aliud est, minus est eo quod per se
est bonum. Ergo illud quod est per se bonum, est
summe bonum, et summum omnium quae sunt:
nam quod est summe bonum, est summe magnum.
Est igitur unum aliquid summe magnum et summe
bonum, id est summum omnium quae sunt.
Si quis unam naturam summam omnium quae sunt,
solam sibi in aeterna beatitudine sua sufficientem
omnibusque rebus aliis hoc ipsum quod aliquid sunt,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.