PL 158, col. 145

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

aut quod aliquo modo bene sunt, per omnipotentem
bonitatem suam dantem et facientem, aliaque perplura,
quae de Deo, sive de ejus creatura necessario
credimus, aut non audiendo, aut non credendo ignorat,
putat quia ea ipsa ex magna parte, si vel mediocris
ingenii est, potest ipse sibi saltem sola
ratione persuadere. Quod cum multis modis facere
possit, unum ponam, quem illi aestimo esse promptissimum.
Etenim cum omnes frui solis his appetant,
quae bona putant; in promptu est, ut aliquando mentis
oculum convertat ad investigandum illud, unde
sunt bona ea ipsa, quae non appetit, nisi quia judicat
esse bona, ut deinde ratione ducente et illa
prosequente ad ea, quae irrationabiliter ignorat,
rationabiliter proficiat. In quo tamen si quid dixero,
quod major non monstret auctoritas, sic

volo accipi: ut quamvis ex rationibus, quae mihi videbuntur,
quasi necessarium concludatur, non ob
hoc tamen omnino necessarium, sed tantum sic interim
videri posse dicatur. Facile est igitur ut aliquis
sic secum tacitus dicat: Cum tam innumerabilia
bona sint, quorum tam multam diversitatem et sensibus
corporeis experimur, et ratione mentis discernimus,
estne credendum esse unum aliquid, per quod
unum sint bona quaecunque bona sunt; an sunt
bona alia per aliud. Certissimum quidem et omnibus
est volentibus advertere perspicuum quia quaecunque
dicuntur aliquid, ita ut ad invicem magis
aut minus aut aequaliter dicantur per aliquid
dicuntur, quod non aliud et aliud, sed idem intelligitur
in diversis, sive in illis aequaliter sive inaequaliter

consideretur. Nam quaecunque justa dicuntur
ad invicem, sive pariter sive magis vel minus,
non possunt intelligi justa nisi per justitiam, quae
non est aliud et aliud in diversis. Ergo cum certum
sit quod omnia bona, si ad invicem conferantur,
aut aequaliter, aut inaequaliter sint bona, necesse
est ut omnia sint per aliquid bona, quod intelligitur
idem in diversis bonis, licet aliquando videantur
bona dici alia per aliud. Per aliud enim videtur
dici bonus equus, quia fortis est; et per aliud
bonus equus, quia velox est. Cum enim videatur
dici bonus per fortitudinem, et bonus per velocitatem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.