PL 158, col. 146

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

non tamen idem videtur esse velocitas et fortitudo.
Verum si equus, quia est fortis et velox, idcirco
bonus est; quomodo fortis et velox latro malus
est? Potius igitur quemadmodum fortis et velox latro
ideo malus est quia noxius est; ita fortis et
velox equus idcirco bonus est, quia utilis est. Et
quidem nihil solet putari bonum, nisi aut propter
utilitatem aliquam, ut bona dicitur salus, et quae
saluti prosunt; aut propter quamlibet honestatem,
sicut pulchritudo aestimatur bona, et quae pulchritudinem
juvant. Sed quoniam jam perspecta ratio
nullo potest dissolvi pacto, necesse est omne quoque
utile vel honestum, si vere bona sunt, per idipsum
esse bona per quod necesse est cuncta esse bona,
quidquid illud sit. Quis autem dubitet illud ipsum,
per quod cuncta sunt bona esse magnum bonum?

Illud igitur est bonum per seipsum; quoniam omne
bonum est per ipsum. Ergo consequitur ut omnia
alia bona sint per aliud quam quod ipsa sunt et
ipsum solum per seipsum. At nullum bonum quod
per aliud est, est aequale aut majus eo bono quod
per se est bonum. Illud itaque solum est summe
bonum, quod solum est per se bonum. Id enim summum
est, quod sic supereminet aliis, ut nec
par habeat, nec praestantius. Sed quod est summe
bonum, est etiam summe magnum. Est igitur unum
aliquid summe magnum, et summe bonum, id est
summum omnium quae sunt.
CAPUT II. De eadem re.
CONSPECTUS CAPITIS.--Sicut est unum aliquid summe

bonum, quia cuncta bona per unum aliquid sunt,
quod est bonum per se; ita existit unum aliquid
summe magnum; quia quaecunque magna sunt,
per unum aliquid magna sunt, quod magnum est
per seipsum. Magnum intelligo, non spatio, ut est
corpus, sed sapientia; quod melius et dignius est.
Quemadmodum autem inventum est aliquid esse
summe bonum, quoniam cuncta bona per unum aliquid
sunt bona, quod est bonum per seipsum; sic
ex necessitate colligitur aliquid esse summe magnum,
quoniam quaecunque magna sunt, per unum
aliquid magna sunt, quod magnum est per seipsum.
Dico autem non magnum spatio, ut est corpus aliquod;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.