PL 158, col. 149

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

ut non habeat se superiorem. Si enim
hujusmodi graduum distinctio sic est infinita, ut
nullus sit ibi gradus superior, quo superior alius
non inveniatur; ad hoc ratio deducitur, ut ipsarum
multitudo naturarum nullo fine claudatur. Hoc
autem nemo non putat absurdum, nisi qui nimis est
absurdus. Est igitur ex necessitate aliqua natura,
quae sic est alicui vel aliquibus superior, ut nulla
sit cui ordinetur inferior. Haec vero natura quae talis
est, aut sola est, aut plures hujusmodi et aequales
sunt: verum si plures sunt et aequales, cum
aequales esse non possint, per diversa quaedam,
sed per idem aliquid, illud unum, per quod aequaliter
tam magnae sunt, aut est idipsum quod ipsae sunt,
id est, ipsa rerum essentia, aut aliud quam quod

ipsae sunt. Sed si nihil est aliud quam ipsa earum
essentia, sicut earum essentiae non sunt plures, sed
una; ita et naturae non sunt plures, sed una.
Idem namque naturam hic intelligo, quod essentiam.
Si vero id, per quod plures ipsae naturae
tam magnae sunt, aliud est quam quod ipsae sunt,
pro certo minores sunt, quam id per quod magnae
sunt. Quidquid enim per aliud est magnum, minus
est quam id per quod est magnum. Quare non sunt
sic magnae, ut illis nihil aliud sit majus. Quod si nec
per hoc quod sunt, nec per aliud possibile est
tales esse plures naturas, quibus nihil sit praestantius;
nullo modo possunt esse naturae plures hujusmodi.
Restat igitur unam et solam naturam
aliquam esse, quae sic est aliis superior, ut nulli sit

inferior; sed quod tale est, maximum et optimum
est omnium quae sunt. Est igitur quaedam natura,
quae est summum omnium quae sunt. Hoc autem
esse non potest, nisi ipsa sit per se id quod est; et
cuncta quae sunt, sint per ipsam id quod sunt. Nam
cum paulo ante ratio docuerit id quod per se est,
et per quod alia cuncta sunt, esse summum omnium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.