PL 158, col. 150

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

existentium; aut e converso id quod est summum,
est per se, et cuncta alia per illud; aut erunt plura
summa. Sed plura summa non esse manifestum
est. Quare est quaedam natura, vel substantia, vel
essentia, quae est per se bona et magna, et per se
est id quod est, et per quam est quidquid vere
aut bonum, aut magnum, aut aliquid est, et quae
est summum bonum, summum magnum, summum eus
sive subsistens, id est, summum omnium quae sunt.
CAPUT V. Quod sicut illa est per se, et alia per illam; ita illa sit ex se, et alia ex illa.
Quoniam itaque placet quod inventum est, juvat
indagare utrum haec ipsa natura et cuncta quae aliquid
sunt, non sint nisi ex ipsa, quemadmodum

non sunt nisi per ipsam. Sed liquet posse dici
quia quod est ex aliquo, est etiam per id ipsum;
et quod est per aliquid, est etiam ex eo ipso: quemadmodum
quod est ex materia et per artificem,
potest etiam dici esse per materiam et ex artifice;
quoniam per utrumque, et ex utroque, id est ab
utroque habet ut sit, quamvis aliter sit per materiam
et ex materia, quam per artificem et ex artifice.
Consequitur ergo ut quomodo cuncta quae
sunt, per summan naturam sunt id quod sunt; et ideo
illa est per se ipsam, alia vero per aliud; ita omnia
quae sunt, sint ex eadem summa natura: et idcirco
illa sit ex seipsa, alia autem ex illa.
CAPUT VI [ al., V].. Quod illa non sit ulla juvante causa ducta ad esse; nec tamen sit per nihil aut ex nihilo; et quomodo intelligi possit esse per se, et ex se.
CONSPECTUS CAPITIS.--Quomodo summa natura per
se esse dicenda est? Quidquid enim per aliquid
est, aut per efficiens, aut per materiam, aut per
instrumentum esse videtur. Quod autem aliquo ex
his modis est, per aliud est, et proinde minus eo
per quod habet ut sit; summa vero natura nec

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.