PL 158, col. 151

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

per aliud est, nec minor aut posterior seipsa, aut
aliqua re. Ergo summa natura nec a se nec ab
alio fieri potest; nec ipsa sibi aut aliquid aliud
materia fuit, unde fieret; aut aliqua res ipsam,
ut esset, adjuvit. Sed nec intelligi potest ut quod
aliquid est, sit per nihil. Si igitur summa natura
est ex nihilo, aut per se, aut per aliud est ex nihilo.
Non per se, alioquin ipsa esset seipsa prior:
non per aliud, alioquin ipsa non esset summa,
sed inferior eo per quod est. Deinde, si summa
natura per aliquid est nihilo, id quod causa tanti
boni fuit, magnum bonum est. Nullum autem bonum
intelligi potest ante illud bonum sine quo
nihil est bonum, hoc est, ante summam naturam.
Ergo nec intelligi potest res ulla praecedere, per
quam summa natura sit ex nihilo. Item: Si haec
est aliquid ex nihilo, aut per nihil, vel ipsa non est
ex se et per se 6, vel ipsa est nihil. Ergo ipsa
nullatenus est per nihil, aut ex nihilo, sed ipsa
per se et ex seipsa est; eo modo quo lux lucere

et lucens esse per seipsam et ex seipsa intelligitur.
Quoniam igitur non semper habet eumdem sensum
quod dicitur esse per aliquid, aut esse ex
aliquo, quaerendum est diligentius quomodo per
summam naturam, vel ex ipsa sint omnia quae sunt:
et quoniam id quod est per seipsum, et id quod
est per aliud, non eamdem suscipiunt existendi rationem.
Prius separatim videamus de ipsa summa
natura quae per se est; postea de his, quae per
aliud sunt. Cum igitur constet quia illa est per
seipsam quidquid est, et omnia alia sunt per illam
id quod sunt, quomodo ipsa est per se? Quod enim
dicitur esse per aliquid videtur esse aut per efficiens,
aut per materiam, aut per aliquod aliud adjumentum

velut per instrumentum. Sed quidquid
aliquo ex his tribus modis est, per aliud est; et
posterius, et aliquo modo minus est eo, per quod habet
ut sit: at summa natura nullatenus est per aliud;
nec est posterior, aut minor seipsa, aut aliqua alia re.
Quare summa natura nec a se, nec ab alio fieri potuit;
nec ipsa sibi, nec aliquid aliud illi materia,
unde fieret, fuit; nec ipsa se aliquo modo, aut aliqua
res ipsam, ut esset quod non erat, adjuvit.
Quid igitur? Quod enim non est a quo faciente, aut
ex qua materia, aut quibus adjumentis ad esse
pervenerit, id videtur aut esse nihil; aut, si aliquid
est, per nihil esse, et ex nihilo. Quae licet ex
iis, quae rationis luce de summa jam animadverti

substantia, putem nullatenus in illam posse cadere;
non tamen negligam hujus rei probationem contexere.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.