PL 158, col. 161

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

quidquid non est idem illi. Dubium autem nonnisi
rationali menti esse potest, quod cuncta, quae facta
sunt, eodem ipso sustinente vigent et perseverant
esse quandiu sunt, quo faciente de nihilo habent
esse quod sunt. Simili namque per omnia ratione,
qua collectum est omnia, quae sunt, esse per unum
aliquid, unde ipsum solum est per seipsum, et alia
per aliud; simili, inquam, ratione potest probari
quia quaecunque vigent per unum aliquid vigeant:
unde illud solum viget per seipsum, et alia
per aliud. Quod quoniam aliter esse non potest,
nisi ut ea, quae sunt facta, per aliud vigeant, et id
a quo facta sunt, vigeat per seipsum, necesse est ut
sicut nihil factum est nisi per creatricem praesentem
essentiam, ita nihil vigeat, nisi per ejusdem servatricem

praesentiam.
9
CAPUT XIV [ al., XIII]. Quod illa sit in omnibus, et per omnia et omnia sint ex illa, et per illam, et in illa.
CONSPECTUS CAPITIS.--Ex quo consequitur ut ibi
ipsa non est, nihil sit. Ubique igitur, et per omnia,
et in omnibus est. Cum enim creatum nullatenus
valeat exire creantis et foventis immensitatem,
creans vero et fovens excedere possit omne
quod creatum est, liquet quod summa essentia
ipsa est quae cuncta alia portat, superat, claudit
et penetrat; et ipsa in omnibus est et per omnia;
et ipsa, et per ipsam, et in ipsa sunt omnia.
Quod si ita est, imo quia ex necessitate sic est,
consequitur ut ubi ipsa non est, nihil sit. Ubique
igitur est, et per omnia, et in omnibus. At quoniam

absurdum est, ut, scilicet, quemadmodum
nullatenus aliquid creatum potest exire creantis et
foventis immensitatem; sic creans et fovens nequaquam
valeat aliquo modo excedere factorum
universitatem; liquet quoniam ipsa est quae
cuncta alia portat et superat, claudit et penetrat.
Si igitur haec illis, quae superius sunt inventa, jungantur,
eadem est quae in omnibus est, et per omnia,
et ex qua, et per quam, et in qua.
CAPUT XV [ al., XIV]. Quid possit aut non possit de illa dici substantialiter.
CONSPECTUS CAPITIS.--Nullum in creatis relativum
est substantiale illi de quo relative dicitur. Ergo
quod de summa natura relative dicitur, v. g. quod
major sit omnibus, non significat ejus essentiam.

Ipsa enim per se et non per aliud aut ad aliud est
quidquid est. Praeter relativa quidquid est, aut
ipsum melius est quam non ipsum; aut non ipsum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.