PL 158, col. 162

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

in aliquo melius est quam ipsum. Ipsum non ipsum
intelligitur, ut verum non verum, corpus
non corpus, et alia hujusmodi. Ipsum, ut sapiens,
est simpliciter melius quam non ipsum,
seu non sapiens. Non ipsum, ut, non aurum, est
in aliquo melius quam ipsum, sive aurum. Summum
non est omnino et simpliciter melius quam
non summum; quia relativum est. Non summum
non est in aliquo melius quam summum. Neutrum
designat summae naturae essentiam. Summa natura
est quidquid omnino melius est quam non ipsum:
ipsa enim sola est qua nihil melius, et quae omnibus
est melior. Ergo ipsa non est corpus, nec
aliquid corporeum; nam est aliquid corpore melius,
scilicet mens rationalis. Ergo ipsa est vivens,
sapiens, potens, vera, justa, beata, aeterna,
et quidquid absolute melius est quam non ipsum.
Jam non immerito valde moveor quam studiose
possum inquirere quid omnium, quae de aliquo dici

possunt, huic tam admirabili naturae queat convenire
substantialiter. Quanquam enim mirer si possit
in nominibus vel verbis, quae aptamus rebus factis
de nihilo, reperiri quod digne dicatur de creatrice
universorum substantia; tentandum tamen est
ad quid hanc indagationem ratio perducet. Itaque
de relativis quidem nulli dubium quia nullum eorum
substantiale est illi, de quo relative dicitur. Quare si
quid de summa natura dicitur relative, non est ejus
significativum substantiae. Unde hoc ipsum quod
summa omnium sive major omnibus quae ab
illa facta sunt, vel aliud aliquid similiter relative
dici potest, manifestum est quoniam non ejus naturalem
designat essentiam. Si enim nulla earum rerum
unquam esset, quarum relatione summa et major

dicitur; ipsa nec summa, nec major intelligeretur:
nec tamen idcirco minus bona esset, aut essentialis
suae magnitudinis in aliquo detrimentum pateretur.
Quod ex eo manifeste cognoscitur, quoniam
ipsa quidquid boni vel magni est, non est per aliud
quam per seipsam. Si igitur summa natura sic potest
intelligi non summa, ut tamen nequaquam
sit major aut minor, quam cum intelligitur summa
omnium: [ al. omit. m. e. q. s.] manifestum est quoniam
summum non simpliciter significat illam
essentiam, quae omnino major et melior est, quam
quidquid non est quod ipsa est. Quod autem ratio
docet de summo, non dissimiliter invenitur in
similiter relativis. Illis itaque, quae relative dicuntur,
omissis, quia nullum eorum simpliciter demonstrat

alicujus essentiam, ad alia discutienda se
convertat intentio. Et quidem si quis singula diligenter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.