PL 158, col. 164
Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
tanto major est, quam quodlibet eorum.
Penitus enim ipsa summa essentia tacenda est esse
aliquid eorum, quibus est aliquid, quod non est
quod ipsa sunt, superius: et est omnino, sicut ratio
docet, dicenda quodlibet eorum, quibus est
omne, quod non est quod ipsa sunt, inferius. Quare
necesse est eam esse viventem, sapientem, potentem
et omnipotentem, veram, justam, beatam, aeternam,
et quidquid similiter absolute melius quam non
ipsum. Quid ergo quaeratur amplius quid summa
illa sit natura, si manifestum est quid omnium sit,
aut quid omnium non sit?
CAPUT XVI [ al., XV]. Quod idem sit illi esse justam, quod est esse justitiam: et eodem modo de his quae similiter de illa dici possunt; et quod nihil horum monstret qualis illa, vel quanta sit, sed quid sit.
CONSPECTUS CAPITIS.--Summa natura non per aliud
sed per se est quidquid est; ipsa autem est justa,
et quidem per justitiam. Ergo ipsa summa natura
est ipsa sua justitia; et cum per justitiam justa
dicitur, per se justa intelligitur. Deinde si quaeratur
quid sit summa natura, quid verius respondetur
quam justitia? Ergo de summa natura non
proprie dicitur quod habet justitiam, sed quod
existit justitia: et cum dicitur existens justitia,
non dicitur qualis sed quid est. Ergo cum dicitur
justa, non dicitur qualis sit, sed quid ipsa sit: et
idem est ac si diceretur, ipsa est justitia. Sic intellige
et de caeteris quae de Deo similiter dicuntur.
Porro quodlibet bonum summa natura sit, summe
illud est. Illa igitur est summa essentia, summa
vita, summa ratio, summa justitia, etc., quod non
est aliud quam summe ens, summe vivens, summe
rationale, summe justum, etc.
10 Sed fortasse cum dicitur justa, vel magna,
vel aliquid similium, non ostenditur quid sit,
sed potius qualis, vel quanta sit. Per qualitatem
quippe, vel quantitatem, quodlibet horum dici
videtur. Omne namque quod justum est, per justitiam
justum est; et alia hujusmodi similiter.
Quare ipsa summa natura non est justa, nisi per
justitiam. Videtur igitur participatione qualitatis,
justitiae scilicet, justa dici summe bona substantia:
quod si ita est, per aliud est justa, non per se. At
hoc contrarium est veritati perfectae; quia bona,
vel magna, vel subsistens, quod est omnino, per
se est, non per aliud. Si igitur non est justa, nisi
per justitiam, nec justa esse potest nisi per se:
quid magis conspicuum, quid magis necessarium,
quam quod eadem natura, est ipsa justitia: et cum
dicitur esse justa per justitiam, idem est quod