PL 158, col. 165

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

per se; et cum justa per se dicitur esse, non aliud
intelligitur quam per justitiam. Quapropter, si quaeratur
quid sit ipsa summa natura de qua agitur;
quid verius respondetur quam justitia? Videndum
igitur quomodo intelligendum sit quando illa natura,
quae est ipsa justitia, dicitur justa. Quoniam enim
homo non potest esse justitia, justitiam autem habere
potest; non intelligitur justus homo existens
justitia, sed habens justitiam. Quoniam igitur de
summa natura non proprie dicitur quia habet
justitiam, sed existit justitia: cum dicitur justa,
proprie intelligitur existens justitia, non autem
habens justitiam. Quare si, cum dicitur existens
justitia, non dicitur qualis est sed quid est; consequitur
ut, cum dicitur justa, non dicatur qualis sit,

sed quid sit. Deinde, quoniam de illa suprema essentia
idem est dicere quia est justa, et quia est existens
justitia: et cum dicitur, est existens justitia,
non est aliud quam est justitia: nihil differt in
illa, sive dicatur, est justitia, sive est justa. Quapropter
cum quaeritur de illa quid est, non minus
congrue respondetur justa, quam justitia: quod vero
in exemplo justitiae ratum esse conspicitur, hoc de
omnibus, quae similiter de ipsa summa natura dicuntur,
intellectus sentire per rationem constringitur.
Quidquid igitur eorum de illa dicatur, non
qualis, vel quanta; sed magis quid sit monstratur.
Sed palam est quia quodlibet bonum summa natura
sit, summe illud est. Illa igitur est summa essentia,
summa vita, summa ratio, summa salus, summa

justitia, summa sapientia, summa veritas, summa
bonitas, summa magnitudo, summa pulchritudo,
summa immortalitas, summa incorruptibilitas,
summa immutabilitas, summa beatitudo, summa
aeternitas, summa potestas, summa unitas; quod
non est aliud quam summe ens, summe vivens: et
alia similiter.
CAPUT XVII [ al., XVI]. Quod ita sit simplex, ut omnia, quae de ejus essentia dici possunt, unum idemque sint in illa; et nihil de ea dici possit substantialiter, nisi in eo quod quid est.
CONSPECTUS CAPITIS.--Omne compositum indiget
his ex quibus componitur, illis debet quod est,
et per illa est quidquid est; quod autem illa sunt,
per illud non sunt: et proinde summum non est.
Haec autem de summa natura dicere nefas est.

Ergo illa non est composita. Et cum ipsa tot bona
sit, vita, ratio, bonitas, justitia, etc., quae de Deo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.