PL 158, col. 166

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

dicuntur, necesse fit ut haec omnia bona non plura
sed unum sint. Ergo unum illorum est idem quod
omnia, sive simul, sive singula. Et cum summa
natura una consideratione sit quidquid est, quia
essentialiter est hoc totum quod ipsa est: nihil de
illa dicitur in eo quod qualis vel quanta; sed in
eo quod quid sit.
Quid ergo, si illa summa natura tot bona est,
eritne composita tam pluribus bonis; an potius
non sunt plura bona, sed unum bonum tam pluribus
nominibus significatum? Omne enim compositum,
ut subsistat, indiget his ex quibus componitur; et
illis debet quidem quod est, quia quidquid est,
per illa est; et illa quod sunt, per illud non sunt:
et idcirco penitus summum non est. Si igitur natura
illa composita est ex pluribus bonis, haec
omnia, quae omni composito insunt, in illam incidere

necesse est: quod nefas falsitatis aperta ratione
destruit et obruit tota, quae supra patuit,
necessitas veritatis. Cum igitur illa natura nullo
modo composita sit et tamen omnimodo tot illa bona
sit, necesse est ut illa omnia non plura, sed
unum sint. Idem igitur est quodlibet unum illorum,
quod omnia, sive simul, sive singula; ut cum
dicitur justitia, vel essentia, idem significat,
quod alia, vel omnia simul, vel singula. Quemadmodum
itaque unum est, quidquid essentialiter de
summa substantia dicitur; ita ipsa uno modo una
consideratione est, quidquid est essentialiter. Cum
enim aliquis homo dicitur et corpus, et rationalis,
et homo; non uno modo vel consideratione haec
tria dicitur. Secundum aliud est enim corpus, et

secundum aliud rationalis, et singulum horum
non est totum id quod est homo. Illa vero
summa essentia nullo modo sic est aliquid, ut illud
idem secundum alium modum, aut secundum aliam
considerationem non sit; quia quidquid aliquo modo
essentialiter est, hoc est totum quod ipsa est. Nihil
igitur quod de ejus essentia, vere dicitur, in eo
quod qualis, vel quanta; sed in eo quod quid sit,
accipitur. Quidquid enim est, vel quale, vel quantum,
est etiam aliud in eo quod quid est, unde
non simplex, sed compositum est.
CAPUT XVIII [ al., XVII]. Quod sit sine principio, et sine fine .
CONSPECTUS CAPITIS.--Si summa substantia principium

habet, aut ex se, aut ex alio, aut ex nihilo
habet. Non ex alio, aut ex nihilo habet: cum probatum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.