PL 158, col. 167

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

sit eam non esse ex alio, aut ex nihilo.
Non etiam ex se vel per se initium habet: sic
enim est ex se vel per se, ut non alia sit essentia
quae est per se et ex se, et alia per quam et ex
qua est: alioquin jam non esset per se, sed per
aliud. Summa igitur natura non incoepit per se
vel ex se. Sed nec finem habebit. Si enim finem
habitura est: 1. Non est summe vita, seu immortalis
et incorruptibilis; 2. aut volens aut nolens
deficiet: non volens, quia non est simplex bonum
cujus voluntate perit summum bonum; si
vero nolens, non est summe potens; 3. non esset
aeterna; 4. veritas principium vel finem habere
nequit cogitari. Nunquam enim non verum fuit
quia futurum erat aliquid; et nunquam non verum
erit quia praeteritum est aliquid.
Ex quo igitur haec tam simplex natura creatrix et
vigor omnium fuit, vel usquequo futura est? An

potius nec ex quo, nec usquequo est; sed sine principio
et sine fine est? Si enim principium habet,
aut ex se vel per se hoc habet; aut ex alio vel per
aliud; aut ex nihilo vel per nihil. Sed constat per
veritatem jam perspectam quia nullo modo ex alio,
vel ex nihilo, vel per aliud, vel per nihil est. Nullo
igitur modo per aliud, vel ex alio, aut per nihil, vel
ex nihilo initium sortita est. Ex seipsa vero, vel per
se initium habere non potest, quanquam ex seipsa,
et per seipsam sit. Sic enim est ex se et per se,
ut nullo modo sit alia essentia, quae est per se et ex
se, et alia per quam et ex qua est. Quidquid autem
ex aliquo vel per aliquid incipit esse, non est omnino
idem illi ex quo, vel per quod incipit esse.
Summa igitur natura non incoepit per se, vel ex se.

Quoniam igitur nec per se, nec ex se, nec per aliud,
nec ex alio, nec per nihil, nec ex nihilo habet principium,
nullo modo habet principium. Sed neque finem
habebit. Si enim finem habitura est, non est
summe immortalis et summe incorruptibilis; sed
constat quia est summe immortalis et incorruptibilis:
non habebit igitur finem. Amplius: Si finem
habitura est, aut volens, aut nolens deficiet. Sed
pro certo non est simplex bonum, cujus voluntate
perit summum bonum: at ipsa est verum et simplex
bonum; quare sua sponte non deficiet ipsa,
quam certum est esse summum bonum. Si vero nolens
peritura est, non est summe potens, nec omnipotens;
sed rationis necessitas asseruit eam summe
potentem esse et omnipotentem. Non ergo nolens deficiet.

Quare si nec volens, neque nolens [ al. omit.]
summa natura finem habebit, nullo modo 11
finem habebit. Amplius: Si illa summa natura
finem habet, vel principium, non est vera aeternitas:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.