PL 158, col. 168

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

quod esse supra inexpugnabiliter inventum
est. Deinde cogitet, qui potest, quando incoepit,
aut quando non fuit hoc verum; scilicet, quia futurum
erat aliquid: aut quando desinet, et non erit
hoc verum; scilicet, quia praeteritum erit aliquid.
Quod si neutrum horum cogitari potest, et utrumque
hoc verum sine veritate esse non potest; impossibile
est vel cogitare quod veritas principium vel finem
habeat. Denique si veritas habuit principium,
vel habebit finem; antequam ipsa inciperet, verum
erat tunc quia non erat veritas; et postquam finita
erit quia non erit. Atqui verum non potest
esse sine veritate: erat igitur veritas, antequam
esset veritas; et erit veritas, postquam finita erit
veritas; quod inconvenientissimum est. Sive igitur

dicatur veritas habere, sive intelligatur non habere
principium vel finem, nullo claudi potest veritas
principio vel fine: quare idem sequitur de summa
natura, quia ipsa summa veritas est.
CAPUT XIX. Quomodo nihil fuit ante, aut erit post illam.
CONSPECTUS CAPITIS.--Duplex est sensus hujus pronuntiationis:
Nihil fuit ante summam essentiam.
1. Est, priusquam summa essentia esset, fuit,
cum erat nihil; 2. Est, ante summam essentiam
non fuit aliquid. Primo sensu falsa est; secundo
sensu est vera. Duplex sensus pariter est cum dicitur:
Post summam essentiam nihil est futurum.
Sed ecce iterum insurgit nihil, et quaecunque hactenus
ratio veritate et necessitate concorditer

attestantibus, disseruit, asserit esset nihil. Si enim
ea, quae supra digesta sunt, necessariae veritatis
munimine firmata sunt, non fuit aliquid ante
summam essentiam, nec erit aliquid post eam:
quare nihil fuit ante eam, et nihil erit post eam.
Nam aut aliquid, aut nihil necesse est praecessisse,
vel subsecuturum esse. Qui autem dicit quia
nihil fuit ante ipsam, et nihil erit post ipsam, id
pronuntiare videtur. Quia fuit ante ipsam, quando
nihil erat; et erit post ipsam, quando nihil erit.
Quando ergo nihil erat, illa non erat; et quando
nihil erit, illa non erit. Quomodo ergo non incoepit
ex nihilo, aut quomodo non deveniet ad nihilum:
si illa nondum erat, cum jam erat nihil; [ al.
omit.] et eadem jam non erit, cum adhuc erit nihil?

Quid ergo molita est tanta moles argumentorum,
si tam facile demolitur nihilum molimina eorum?
Si namque constituitur ut summum esse nihilo
et praecedenti succedat, et subsequenti decedat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.