PL 158, col. 169

Monologium (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

quidquid supra statuit verum, necesse destituitur
per inane nihilum. An potius repugnandum est
nihilo, ne tot structurae necessariae rationis a nihilo
expugnentur; et summum bonum, quod lucerna
veritatis quaesitum et inventum est, amittatur pro
nihilo. Potius igitur asseratur, si fieri potest, quia
nihil non fuit ante summam essentiam, nec erit
post illam; quam, cum locus datur ante vel post
illam nihilo, per nihilum reducatur ad nihilum illud
esse, quod per seipsum conduxit id quod erat nihil,
esse. Duplicem namque una pronuntiatio gerit
sententiam, cum dicitur quia nihil fuit ante summam
essentiam. Unus enim est ejus sensus, quia,
priusquam summa essentia esset, fuit, cum erat
nihil. Alter vero ejus est intellectus, quia ante summam

essentiam non fuit aliquid, veluti si dicam,
nihil docuit me volare: aut hoc sic exponam,
quia ipsum nihil, quod significat non aliquid,
docuit me volare; et erit falsum: aut quia non me
docuit aliquid volare, quod est verum. Prior itaque
sensus est, quem sequitur supra tractata inconvenientia,
et omnimoda ratione pro falso repellitur.
Alter vero est, qui superioribus perfecta cohaeret
convenientia et tota illorum contexione
verus esse compellitur. Quare cum dicitur quia nihil
fuit ante illam, secundum posteriorem intellectum
accipiendum est; nec sic est exponendum,
ut intelligatur aliquando fuisse, quando illa non
erat, et nihil erat; sed ita ut intelligatur quia ante
illam non fuit aliquid. Eadem ratio est duplicis

intellectus si nihil dicatur post illam esse futurum.
Si ergo haec interpretatio, quae facta est de nihilo,
diligenter discernitur, verissime nec aliquid nec
nihil summam essentiam aut praecessisse aut subsecuturum
esse, et nihil fuisse ante vel post illam esse
secuturum concluditur, et tamen nulla jam constitutorum
soliditas nihili inanitate concutitur.
CAPUT XX [ al. XIX]. Quod illa sit in omni loco et tempore.
CONSPECTUS CAPITIS.--Creatrix essentia ubique et
semper est, 1. quia nunquam incoepit aut desinet
esse; 2. quia summa natura aut ubique et semper
est, aut tantum alicubi et aliquando, aut nusquam
et nunquam. At repugnat, 1 ut quod verissime

et summe est, id nusquam et nunquam
sit; 2. ut ullum bonum vel aliquid sit sine ipsa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.