PL 158, col. 231

Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

CAPUT VIII.
Quomodo sit misericors et impassibilis.--Deus est
misericors secundum nos, qui sentimus misericordis
effectum. Deus non est misericors secundum se;
qui non sentit compassionis affectum.
Sed et misericors simul et impassibilis quomodo
es? Nam si es impassibilis, non compateris; si non
compateris, non est tibi miserum cor ex compassione
miseri; quod est esse misericordem. At si non
es misericors, unde miseris est tanta consolatio?
Quomodo ergo es, et non es misericors, Domine,
nisi quia es misericors secundum nos, et non es secundum
te? Es quippe secundum sensum nostrum,
et non es secundum tuum. Etenim cum tu respicis
nos miseros, nos sentimus misericordis effectum;
tu non sentis affectum. Et misericors es igitur,

quia miseros salvas, et peccatoribus tuis parcis; et
misericors non es, quia nulla miseriae compassione
afficeris.
CAPUT IX
Quomodo totus justus, et summe justus parcat
malis, et quod juste misereatur malis.--Melior
est qui bonis et malis bonus est, quam qui bonis
tantum. Cum Deus sit summe justus, latet unde
sit misericors. Deus ideo est summe misericors, quia
summe justus est. Justos salvat, justitia comitante:
peccatores liberat, justitia dominante. Deus parcit
malis ex justitia: quia justum est ut Deus, quo
nemo melior aut potentior, etiam malis bonus sit,
et de malis bonos faciat. Si Deus non debet misereri,
injuste miseretur: quod dicere nefas est. Ergo Deus
juste miseretur.
Verum malis quomodo parcis; si es totus justus,
et summe justus. Quomodo enim totus justus et

summe justus facis aliquid non justum? Aut
quae justitia est, merenti mortem aeternam dare vitam
sempiternam? Unde ergo, bone Deus, bone
bonis et malis, unde tibi salvare malos; si hoc non
est justum, et tu non facis aliquid non justum?
An quia bonitas tua est incomprehensibilis, latet
hoc in luce inaccessibili quam inhabitas? Vere in altissimo
et secretissimo bonitatis tuae latet fons unde
manat fluvius misericordiae tuae. Nam cum totus et
summe justus sis, tamen idcirco etiam malis benignus
es, quia totus summe bonus es. Minus namque
bonus esses, si nulli malo esses benignus. Melior
enim est qui et bonis et malis bonus est, quam qui
bonis tantum est bonus; et melior est, qui malis et
puniendo et parcendo est bonus, quam qui puniendo

tantum. Ideo ergo misericors es, quia totus et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.