PL 158, col. 232
Proslogion (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
summe bonus es. Et cum forsitan videatur cur
bonis bona, et malis mala retribuas: illud certe penitus
est mirandum, cur tu totus et summe justus,
et nullo egens, malis et reis tuis bona tribuas.
O altitudo bonitatis tuae, Deus, et videtur unde sis
misericors, et non pervidetur! Cernitur unde flumen
manat, et non perspicitur fons unde nascatur.
Nam et de plenitudine bonitatis est, quia peccatoribus
tuis pius es; et in altitudine bonitatis
tuae latet, qua ratione hoc es. Etenim licet bonis
bona, et malis mala, ex bonitate retribuas; ratio
tamen justitiae hoc postulare videtur. Cum vero
malis bona tribuis, et scitur quia summe bonus hoc
facere voluit, et mirum est cur summe justus hoc
velle potuit. O misericordia, de quam opulenta dulcedine,
et dulci opulentia nobis profluis! 32 O immensitas
bonitatis Dei, quo affectu amanda es peccatoribus!
Justos enim salvas, justitia comitante;
istos vero liberas, justitia dominante. Illos, meritis
adjuvantibus; istos, meritis repugnantibus.
Illos, bona quae dedisti cognoscendo; istos, mala
quae odisti ignoscendo. O immensa bonitas, quae sic
omnem intellectum excedis, veniat super me misericordia
illa, quae de tanta opulentia tui procedit!
Influat in me, quae profluit de te. Parce per clementiam,
ne ulciscaris per justitiam. Nam etsi
difficile sit intelligere quomodo misericordia tua
non absit a tua justitia; necessarium tamen est
credere quia nequaquam adversatur justitiae, quod
exundat ex bonitate, quae nulla est sine justitia, imo
vere concordat justitiae. Nempe si misericors non
es, nisi quia es summe bonus; et summe bonus
non es, nisi quia es summe justus: vere idcirco es
misericors, quia summe justus es. Adjuva me, juste
et misericors Deus, cujus lucem quaero; adjuva
me, ut intelligam quod dico. Vere ergo ideo misericors
es, quia justus. Ergone misericordia tua nascitur
ex justitia tua? Ergone parcis malis ex justitia?
Si sic est, Domine, si sic est, doce me quomodo
est. An quia justum est te sic esse bonum, ut nequeas
intelligi melior; et sic potenter operari, ut
non possis cogitari potentior? Quid enim hoc justius?
Hoc utique non fieret; si esses bonus,
tantum retribuendo, et non parcendo; et si faceres
de non bonis tantum bonos, et non etiam de malis.
Hoc itaque modo justum est ut parcas malis, et