PL 158, col. 244

Liber pro insipiente (Gaunilo majoris monasterii), J. P. Migne

in dubio aliquo probandum mihi est argumento: non
autem isto; quod jam sit hoc in intellectu meo, cum
auditum intelligo: in quo similiter esse posse quaecunque
alia incerta, vel etiam falsa ab aliquo, cujus
verba intelligerem dicta adhuc puto; et insuper
magis, si illa deceptus, ut saepe fit, crederem
qui istud nondum credo.
3.
Unde nec illud exemplum de pictore, picturam,
quam facturus est, jam in intellectu habente,
satis 36 potest huic argumento congruere. Illa enim
pictura, antequam fiat, in ipsa pictoris arte
habetur; et tale quidpiam in arte artificis alicujus
nihil est aliud quam pars quaedam intelligentiae ipsius;
quia et (sicut sanctus Augustinus ait) cum faber arcam
facturus in opere, prius habet illam in arte:

arca, quae fit in opere, non est vita; arca, quae est
in arte, vita est; quia vivit anima artificis, in qua
sunt ista omnia, antequam proferantur. Ut quid
enim in vivente artificis anima vita sunt ista, nisi
quia nihil sunt aliud quam scientia, vel intelligentia
animae ipsius? At vero quidquid extra illa,
quae ad ipsam mentis noscuntur pertinere naturam,
aut auditum aut excogitatum intellectu percipitur verum;
aliud sine dubio est verum illua, aliud
intellectus ipse quo capitur: quocirca etiamsi
verum sit esse aliquid, quo majus quidquam nequeat
cogitari; non tamen hoc auditum et intellectum, tale
est, qualis nondum facta pictura in intellectu pictoris.
4.
Huc accedit illud, quod praetaxatum est superius;
quia scilicet illud omnibus, quae cogitari possint,

majus, quod nihil aliud posse esse dicitur
quam ipse Deus; tam ego secundum rem, vel ex
specie mihi vel ex genere notam, cogitare auditum vel
in intellectu habere non possum, quam nec ipsum
Deum, quem utique ob hoc ipsum etiam non esse cogitare
possum. Neque enim aut rem ipsam quae
Deus est, novi; aut ipsam possum conjicere ex alia
simili, quandoquidem et tu talem asseris illam,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.