PL 158, col. 245
Liber pro insipiente (Gaunilo majoris monasterii), J. P. Migne
ut esse non possit simile quidquam. Nam si de homine
aliquo, mihi prorsus ignoto, quem etiam esse
nescirem, dici tamen aliquid audirem, per illam
specialem generalemve notitiam, qua quid sit homo
vel homines novi, de illo quoque secundum rem ipsam,
quae est homo, cogitare possem: et tamen fieri
posset, ut, mentiente illo qui diceret, ipse, quem cogitarem,
homo non esset; cum tamen ego de illo,
secundum veram nihilominus rem, non quae esset ille
homo, sed quae est homo quilibet, cogitarem. Nec
sic igitur, ut haberem falsum istud in cogitatione vel
in intellectu, habere possum illud, cum audio
dici, Deus, aut, aliquid omnibus majus. Cum
quando illud secundum rem veram mihique
notam cogitare possum, istud omnino nequeam,
nisi tantum secundum vocem, secundum quam solam
aut vix aut nunquam potest ullum cogitari verum.
Siquidem cum ita cogitatur; non tam ipsa vox,
quae res est utique vera, hoc est, litterarum sonus vel
syllabarum, quam vocis auditae significatio cogitetur;
sed non ita ut ab illo, qui novit quid ea soleat voce
significari: a quo, scilicet, cogitatur secundum rem
vel in sola cogitatione vera: verum ut ab eo,
qui illud non novit; et solummodo cogitat secundum
animi motum illius auditu vocis effectum,
significationemque perceptae vocis conantem effingere
sibi: quod mirum est si unquam rei veritate potuerit.
Ita ergo, ne prorsus aliter adhuc et in intellectu
meo constat illud haberi, cum audio intelligoque
dicentem esse aliquid majus omnibus quae
valeant cogitari: haec de eo, quod summa illa natura
jam esse dicitur in intellectu meo.
5.
Quod autem non solum in intellectu, sed et in
re necessario esse, inde mihi probatur; quia nisi