PL 158, col. 258

Liber apologeticus contra Gaunilonem (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

cognoscere; palam est rem aliter sese habere.
Quoniam namque omne minus bonum in tantum est
simile majori bono, in quantum est bonum; patet
cuilibet rationali menti quia de minoribus bonis
ad majora conscendendo, ex his, quibus
aliquid cogitari potest majus, multum possumus
conjicere illud, quo nihil potest majus
cogitari. Quis enim, verbi gratia, vel hoc cogitare
non potest, etiam si non credat in re esse quod
cogitat, scilicet, si bonum est aliquid, quod
initium et finem habet; multo melius esse bonum,
quod, licet incipiat, non tamen desinit: et sicut istud
illo melius est, ita isto esse melius illud, quod
nec finem habet nec initium, etiamsi semper de praeterito
per praesens transeat ad futurum: et sive

sit in re aliquid hujusmodi, sive non sit; valde
tamen eo melius esse id, quod nullo modo indiget
vel cogitur mutari, vel moveri: an hoc cogitari
non potest; aut aliquid hoc majus cogitari potest,
aut non est hoc ex iis, quibus majus cogitari valet,
conjicere id quo majus cogitari nequit? Est
igitur unde possit conjici, quo majus cogitari nequeat.
Sic itaque facile refelli potest insipiens, qui sacram
auctoritatem non recipit; si negat, quo majus cogitari
non valet, ex aliis rebus conjici posse.
At si quis Catholicus hoc neget, meminerit quia invisibilia Dei a creatura mundi, per ea quae facta
sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque
ejus virtus et divinitas
[(Rom. I, 20)]
.

CAPUT IX.
Summum magnum cogitari et intelligi posse: et roboratur
ratio contra insipientem facta.
Sed etsi verum esset non posse cogitari vel
intelligi illud, quo majus nequit cogitari; non
tamen falsum esset quo majus cogitari nequit,
cogitari posse et intelligi. Sicut enim nihil
prohibet dici, ineffabile; licet illud dici non possit,
quod ineffabile dicitur; et quemadmodum cogitari
potest non cogitabile, quamvis illud cogitari non
possit, cui convenit non cogitabile dici: ita

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.