PL 158, col. 259

Liber apologeticus contra Gaunilonem (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

cum dicitur, quo nihil majus valet cogitari; procul
dubio quod auditur, cogitari et intelligi potest,
etiamsi res illa cogitari non valeat aut intelligi, qua
majus cogitari nequit. Nam etsi quisquam est
tam insipiens, ut dicat non esse aliquid quo
majus non possit cogitari, non tamen ita erit impudens,
ut dicat se non posse intelligere aut
cogitare quid dicat: 40 aut si quis talis invenitur,
non modo sermo ejus est respuendus, sed et
ipse conspuendus. Quisquis igitur negat aliquid esse,
quo majus nequeat cogitari; utique intelligit et cogitat
negationem, quam facit: quam negationem
intelligere aut cogitare non potest sine partibus ejus:
pars autem ejus est, quo majus cogitari non potest.
Quicunque igitur hoc negat; intelligit et cogitat, quo

majus cogitari nequit. Palam autem est quia similiter
potest cogitari et intelligi, quod non potest non
esse; majus vero cogitat qui hoc cogitat, quam
qui cogitat quod possit non esse. Cum ergo cogitatur,
quo majus non possit cogitari, si cogitatur
quod possit non esse, non cogitatur quo non
possit cogitari majus; sed nequit idem simul cogitari,
et non cogitari. Quare qui cogitat quo
majus non possit cogitari, non cogitat quod possit,
sed quod non possit non esse. Quapropter necesse
est esse quod cogitat; quia quidquid non esse potest,
non est quod cogitat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.