PL 158, col. 264

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

defectum cognantur descendere. Palam namque
est quia illi non habent fidei firmitatem, qui,
quoniam quod credunt intelligere non possunt, disputant
contra ejusdem fidei a sanctis Patribus confirmatam
veritatem; velut si vespertiliones et noctuae
nonnisi in nocte coelum videntes, de meridianis solis
radiis disceptent contra aquilas solem ipsum irreverberato
visu intuentes. Prius ergo fide mundandum
est cor, sicut dicitur de Deo: Fide mundans
corda eorum [(Act. XV, 9)]
; et prius per praeceptorum
Domini custodiam illuminandi sunt oculi, quia praeceptum Domini lucidum illuminans oculos
[(Psal.
XVIII, 9)]
; et prius per humilem obedientiam testimoniorum
Dei debemus fieri parvuli, ut discamus
sapientiam, quam dat testimonium Domini fidele,

sapientiam praestans parvulis [(Psal. XVIII, 8)]
. Unde
Dominus: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et
terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus,
et revelasti ea parvulis [(Matth. XI, 25)]
. Prius,
inquam, ea quae carnis sunt postponentes, secundum
spiritum vivamus quam profunda fidei dijudicando
discutiamus: nam qui secundum carnem
vivit, carnalis sive animalis est, de quo dicitur: Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei [(I Cor. II, 14)]
.
Qui vero spiritu facta carnis mortificat,
spiritualis efficitur; de quo legitur quia spiritualis
omnia judicat, et ipse a nemine judicatur [(Ibid.,
15)]
. Verum enim est quia quanto opulentius nutrimur
in sacra Scriptura ex his quae per obedientiam
pascunt, tanto sublimius provehimur ad ea

quae per intellectum satiant: frustra quippe conatur
dicere: Super omnes docentes me intellexi [(Psal.
CVIII, 99)]
, qui proferre non audet; quia testimonia
tua meditatio mea est [(Ibid.)]
. Et mendaciter pronuntiat: Super senes intellexi,
cui non est familiare
quod sequitur: Quia mandata tua quaesivi. Nimirum
hoc ipsum quod dico, qui non crediderit,
non intelliget. Nam qui non crediderit, non experietur;
et qui expertus non fuerit, non intelliget.
Nam quantum rei auditum superat experientia,
tantum vincit audientis cognitionem experientis
scientia: et non solum ad intelligendum altiora prohibetur
mens ascendere sine fide et mandatorum
Dei obedientia, sed etiam aliquando datus intellectus
subtrahitur, et fides ipsa subvertitur, neglecta bona

conscientia. Ait enim de quibusdam Apostolus: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt,
aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus
suis, et obscuratum est insipiens cor eorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.