PL 158, col. 265

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

[(Rom. I, 21)] .
Et cum praeciperet Timotheo militare militiam bonam,
ait habens fidem, et bonam conscientiam,
quam quidam repellentes, circa fidem
naufragaverunt [(I Tim. I, 19)]
. Nemo ergo se temere
immergat in condensa divinarum quaestionum,
nisi prius in soliditate fidei, conquisita morum
et sapientiae gravitate ne per multiplicia sophismatum
diverticula incauta levitate discurrens,
aliqua tenaci illaqueatur falsitate. Cumque
omnes, ut cautissime ad sacrae paginae quaestiones
accedant, sint commonendi; illi utique nostri
temporis dialectici (imo dialectice haeretici,
qui non nisi flatum vocis putant esse universales
substantias, et qui colorem non aliud queunt
intelligere quam corpus, nec sapientiam hominis

aliud quam animam) prorsus a spiritualium quaestionum
disputatione sunt exsufflandi. In 43 eorum
quippe animabus ratio, quae et princeps et judex
omnium debet esse quae sunt in homine, sic est
in imaginationibus corporalibus obvoluta, ut ex
eis se non possit evolvere, nec ab ipsis ea, quae ipsa
sola et pura comtemplari debet, valeat discernere.
Qui enim nondum intelligit quomodo plures
homines in specie sint unus homo; qualiter in illa
secretissima et altissima natura comprehendet quomodo
plures personae, quarum singula quaeque est
perfectus Deus, sint unus Deus? Et cujus mens
obscura est ad discernendum inter equum
suum et colorem ejus; qualiter discernet inter
unum Deum et plures relationes ejus? Denique qui

non potest intelligere aliquid esse hominem, nisi
individuum; nullatenus intelliget hominem, nisi
humanam personam. Omnis enim individuus homo,
persona est. Quomodo ergo iste intelliget hominem
assumptum esse a Verbo, non personam, id est
aliam naturam, non aliam personam esse assumptam?
Haec dixi, ne quis antequam sit idoneus, altissimas
de fide quaestiones praesumat discutere;
aut, si praesumpserit, nulla difficultas aut impossibilitas
intelligendi valeat illum a veritate, cui per
fidem adhaesit, excutere. Jam veniendum est
ad id propter quod incoepimus.
CAPUT III.
Quod non sunt tres dii: et quanquam sint tres res

personales; una tamen est res essentialis.
Dicit (sicut audio) ille, qui tres personas dicitur
asserere esse velut tres angelos, aut tres animas.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.