PL 158, col. 270
De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
tanta sequetur confusio, ut quidquid de singulis
proprie dicitur, de omnibus dicendum communiter
sit. Quamobrem non erit unde Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus procedens a Patre et Filio, sint
alii ab invicem, sicut ostendi in Patre et Filio. Quare
nec ulla erit ibi relatio, quae nullatenus ibi est, nisi
secundum hoc, secundum quod alii sunt ab invicem.
Ergo nec plures erunt personae. Posito namque
unam rem esse tres personas; aut illud non
consequetur quod dicit; aut omnia illa simul,
quae dixi, consequentur: similis namque est in omnibus
vis consequentiae. Cur ergo pergit ad incarnationem,
quasi ipsa sola faciat quaestionem; et non
potius dicit, si tres personae sunt una res, non sunt
tres personae? Nam non minus ante incarnationem,
quam post facere hanc quaestionem potest. Si autem
hoc omnino vult asserere, tres scilicet personas,
secundum quod unaquaeque Deus est, non esse
unam rem, sed tres res, unamquamque per se, sicut
sunt tres angeli; apertissimum est quia tres
deos constituit. Sed forsitan ipse non dicit: Sicut
sunt tres animae, aut tres angeli, sed ille, qui mihi
ejus mandavit quaestionem, hanc ex suo posuit similitudinem;
sed solummodo tres personas affirmat
esse tres res, sine additamento alicujus similitudinis.
Cur ergo fallitur aut fallit sub nomine rei, cum
idipsum significetur sub nomine Dei? Nempe aut
Deum esse rem illam negabit, in qua tres personas,
imo quam tres fatemur esse personas. Aut si hoc
non negat, consequens est ut, sicut ipse asserit,
personas tres non unam, sed tres esse res; ita quoque
affirmet easdem personas non unum, sed tres
deos esse. Quae quam impia sint, judicent Christiani.
Sed dicet, non cogit quod dico tres res fateri
tres deos; quoniam tres illae res simul sunt
unus Deus. Et nos dicimus: Ergo singula quaeque
res de tribus illis, id est singula quaeque persona,
non est Deus; sed ex tribus rebus conficitur
Deus: Pater igitur non est Deus, Filius non est
Deus, Spiritus sanctus non est Deus; quoniam nec
de singulis, nec de duobus, sed solum de tribus simul
nominatis dicendus est Deus: quod similiter
est impium. Nam, si ita est, non est simplex natura
sed partibus composita. Sed si simplicem habet
intellectum, et non multiplicitate phantasmatum
obrutum; intelligit simplicia praestare compositis,
quantum ad simplicitatem et compositionem attinet;
quoniam omne compositum necesse est aut