PL 158, col. 271

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

actu, aut intellectu posse disjungi, quod de simplicibus
intelligi nequit: cujus enim partes cogitari
non possunt, id in partes nullus intellectus dissolvere
potest. Si ergo Deus tribus ex rebus compositus
est, aut nulla natura simplex est, aut aliqua
natura est alia, quae in aliquo est praestantior natura
Dei: quae utraque quam falsa sint, non est obscurum.
Quod si iste de illis dialecticis modernis est,
qui nihil esse credunt, nisi quod imaginationibus
comprehendere possunt, nec putat aliquid esse,
in quo partes nullae sunt; vel non negabit intelligere
se quia si esset aliquid, quod nec actu, nec intellectu
dissolvi posset; majus esset, quam quod vel
intellectu est dissolubile. Itaque si omne compositum
saltem cogitatione dissolvi potest, cum dicit

Deum esse compositum, dicit Deo aliquid majus se
posse intelligere: transit itaque ejus intellectus ultra
Deum: quod nullus facere potest intellectus. Sed
videamus quid addat quasi ad inconvenientiam
repellendam, quae videtur nasci, si tres illae personae
sunt tres res. Sic tamen, inquit, ut una trium
earum rerum sit voluntas et potestas. Hic quaerendum
est an illae tres res secundum hoc, quod separatim
ab invicem intelliguntur; an secundum communem
voluntatem et potestatem; an neque secundum
illud solum, quod separatim habent,
neque secundum hoc quod commune est illis; sed 45
secundum utrumque simul sint divinae naturae.
Quippe si secundum illud, quod sunt separatim, habent
divinitatem, erunt tres dii; et idem intelligi

poterunt sine voluntate et potestate. Semper enim
propria discrete intelliguntur a communibus, et communia
a discretis. Sed divina natura sine voluntate
et potestate nullatenus intelligi valet. Quod si
secundum unam et communem voluntatem et potestatem
sunt et singulae, et binae, et tres simul, Deus;
quid ibi faciunt illae tres discordes res, quae nec nisi
per aliud in unitatem concordare possunt Deitatis,
nec ad perfectionem, nec ad auxilium aliquod, ut
Deus sit, valent? Nam si una sufficit voluntas et
potestas ad perfectionem Dei: quae sunt illae tres res,
quibus indiget Deus, aut ad quid illis eget? Credimus
enim Deum nullo indigere: frustra igitur cogitantur
illae tres res in Deo. At si nec solae tres
illae res, nec sola voluntas et potestas; sed haec

omnia simul conficiunt Deum: iterum dico quia
compositus est; et ea, quae non sunt per se Deus,
aut dii faciunt Deum. Aut si dicit quia illae tres res
ita nomen Dei habent per potestatem et voluntatem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.