PL 158, col. 277
De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
enim Patre et Spiritu sancto minor dicitur Filius
secundum humanitatem, non tamen illae duae personae
ideo excellunt Filio; quia eamdem majestatem,
qua majores sunt humanitate Filii, habet et
Filius, qua et ipse praeest cum illis suae humanitati.
Est et aliud, cur magis conveniat Filio incarnatio
quam alii. Qui enim erat incarnandus, oraturus
erat pro humano genere; et convenientius satis
suscipit mens humana Filium Patri, quam alium
aliis supplicare, quamvis haec supplicatio non
fiat a divinitate, sed ab humanitate ad divinitatem,
quam idcirco Filius Dei facit; quia homo, per unitatem
personae Filius Dei est. Amplius: Qui hominem
erat assumpturus, venturus erat ad pugnandum
contra diabolum, et ad intercedendum,
sicut dixi pro hominibus: qui ambo, diabolus
scilicet et homo per rapinam se voluerunt facere
similes Deo, cum propria sint usi voluntate. Et quia
per rapinam voluerunt, nonnisi per falsitatem;
quoniam nonnisi injuste potuerunt. Propria
enim voluntas angeli sive hominis est, quae contra
voluntatem Dei est. Cum enim vult aliquis quod
Deus velle prohibet, nullum habet auctorem suae
voluntatis, nisi seipsum: et ideo sua propria est.
Nam, quamvis homo voluntatem suam aliquando
subdat voluntati alterius hominis, propria tamen
est, si contra Deum est; quoniam non eam subdit,
nisi ut ad aliquid, quod vult, attingat; et idcirco
seipsum habet auctorem cur eam alii subdat. Quapropter
propria voluntas est, quae nulli alii est
subdita. Solius autem Dei est propriam habere voluntatem,
id est, quae nulli subdita sit. Quicunque
igitur propria voluntate utitur, ad similitudinem Dei
per rapinam nititur, et Deum propria dignitate et
singulari excellentia privare, quantum in ipso est,
convincitur. Si enim est alia aliqua voluntas, 47
quae nulli subdita sit, non erit voluntas Dei omnibus
praelata, nec ipsa erit sola, cui nulla alia praesit.
Nulla igitur trium personarum Dei congruentius
semetipsam exinanivit formam servi accipiens [(Philip.
II, 7)]
, ad debellandum diabolum, et intercedendum
pro homine, qui per rapinam falsam similitudinem
Dei praesumpserant quam Filii, qui
splendor lucis aeternae, et vera Patris imago, non
rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo [(ibid., 6)]
;
verum per veram aequalitatem et similitudinem,
dixit: Ego et Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
; et: Qui videt me, videt et Patrem
[(Joan. XIV, 9)]
. Nullus
namque justius expugnat reum, vel punit, aut illi