PL 158, col. 278

De fide trinitatis (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

misericordius parcit, vel pro eo intercedit, quam cui
specialius injuria fieri probatur; nec aliquid convenientius
opponitur falsitati ad expugnandum, aut
apponitur ad sanandum, quam veritas. In illum
enim falsam Dei praesumentes similitudinem specialius
peccasse videntur, qui vera Dei Patris similitudo
creditur.
CAPUT VI [ al. IV].
Quomodo in Christo non sunt duae personae, sicut sunt
duae naturae.
Suscepit autem in unitatem personae hominem, ut
dictum est, ut sint duae naturae: divina scilicet et
humana, una persona. De qua unitate personae, quam
firmissimae credimus esse non ex duabus personis in
Christo; tamen quia potest dici unde parum caute

intuentibus videri possit Christus ex duabus et in
duabus personis existere, non inutile mihi videtur
aliquid dicere. Dicunt enim quidam: Quomodo dicimus
in Christo non esse duas personas sicut
duas naturas. Nam Deus et ante hominis assumptionem
persona erat; nec postquam hominem assumpsit
persona destitit esse: et homo assumptus persona
est; quia omnis homo individuus esse persona cognoscitur.
Quare alia est persona Dei, quae fuit
ante incarnationem, alia hominis assumpti: sicut
igitur Christus est Deus et homo: ita duae in illo
videntur esse personae. Quae ratiocinatio per hoc
videtur probare duas esse personas in Christo, quia
et Deus est persona, et homo assumptus est persona.
Sed non ita est. Sicut enim in Deo una natura est

plures personae, et plures personae sunt una natura;
ita in Christo una persona est plures naturae, et plures
naturae sunt una persona. Quemadmodum enim
Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus sanctus
est Deus; et tamen non tres dii, sed unus est
Deus; ita in Christo Deus est persona, et homo est
persona, nec tamen duae sunt personae, sed una
persona. Non enim est alius Deus, alius homo in
Christo, quamvis aliud sit Deus, aliud homo; sed
idem ipse est Deus, qui et homo. Verbum enim
caro factum assumpsit naturam aliam, non aliam
personam. Nam, cum profertur, homo natura tantum,
quae communis est omnibus hominibus, significatur.
Cum vero demonstrative dicimus istum, vel
illum hominem, vel proprio nomine Jesum, personam

designamus quae cum natura collectionem
habet proprietatum, quibus homo communis sit
singulus, et ab aliis singulis distinguitur. Nam,
cum ita designatur, non quilibet homo intelligitur;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.